Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richerus Historiae IntraText CT - Text |
|
|
108. Quibus considentibus Virdunensis episcopus iterum surgens eo quod sinodi interpres habebatur, ad alios qui episcoporum consilio non interfuere, sic concionatus ait: Quoniam inquiens hoc unde hic agitur, diffiniri nunc non potest, eo quod controversiae pars altera deficit, placet his domnis episcopis ut vobis demonstretur, presentis rationis causam, in aliud tempus transferendam, ut ibi qui intendat, et qui refellat ante judicem consistant, ut singulorum partibus discussis, recti judicii proferatur censura. Ab omnibus conceditur et laudatur. Destinatur ergo locus Remis apud coenobium monachorum sancti Remigii; tempus quoque die 8 post natale sancti Johannis Baptistae. Quibus constitutis et dictis, sinodus soluta est.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |