NOTAE
Post Historiae finem in codice
ms. notitiae aliquot manu Richeri scriptae leguntur, quae pro fundamento operis
exigendi habendae esse videntur; sunt autem hae:
(995) Tempore statuto Silvanecti sinodus episcoporum collecta est, ubi etiam
inter Gerbertum et Arnulfum praesentaliter ratio discussa est sub praesentia
Leonis abbatis et monachi legati aliorumque quamplurium. Berta Odonis uxor
suarum rerum defensorem atque advocatum Rotbertum regem accepit. Richardus pyratarum dux apoplexia minore periit.
Hilduinus quoque vinolentia.
Sinodus quinque episcoporum in monte sanctae Mariae habita est. [Heinricus
quoque dux obiit]. Alia item sinodus apud Engleheim indicta est sanctae Agathes
festivitate habenda, quae et suo tempore habita est (996, Febr. 5).
Berta Rotberto nubere volens Gerbertum consulit, ac ab eo confutatur.
Gerbertus
Romam ratiocinaturus vadit, ac ibi ratione papae data cum nullus accusaret,
alia sinodus indicitur.
Hugo rex papulis toto corpore confectus, in oppido Hugonis Judeis extinctus
est.
Rotbertus rex patri succedens, suorum consilio Bertam duxit uxorem (Oct. 23) ea
usus ratione, quod melius sit parvum aggredi malum, ut maximum evitetur.
(997) Rotbertus rex ducta Berta uxore, in Fulconem qui Odonis adversarius
fuerat fertur, et ab eo urbem Turonicam et alia quae pervaserat vim recipit.
Rotbertus rex in Aquitania ob nepotem suum Wilelmum obsidione Hildebertum
premit.
Gerbertus iterum Romam adit, ibique cum moram faceret, Arnulfus a Rotberto rege
dimittitur.
Gerbertus cum Rotberti regis perfidicam dinosceret, Ottonem regem frequentat,
et patefacta sui ingenii peritia, episcopatum Ravennatem ab eo accipit (998).
Gregorius papa tandiu permittit Arnulfo
officium sacerdotale, donec in temporibus racionabiliter aut legibus adquirat
aut legibus amittat.
|