Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 12.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12. Promotio Karoli in regem. Interea rex a Lemovica urbe dimotus, Echolisinam petit, ac ibi quaeque gerenda disponit. Nec multo post petens Petragoram, nobilium causas quae litibus agitabantur ibi aequissime ordinat, plurimum de communibus omnium causis apud optimates pertractans. Quibus cum foret admodum intentus, ibique per aliquot tempora sese moraturum proponeret, Fulco Remorum archiepiscopus, de Karoli promotione in regnum apud Belgas tractabat (893). Videbatur etenim tunc, quod praesens oportunitas huic rei aliquam commoditatem pararet. Idque plurimum persuadebat Neustriorum absentia. Etenim cum rege in partibus Aquitaniae tunc detinebantur. Suadebant quoque multiplices adolescentis quaerimoniae. Jam enim quindennis, de regi amissione apud amicos et domesticos gravissime conquerebatur; regnumque paternum repetere multo conatu moliebatur. Ei ergo omnes Belgicae principes, et aliquot Celticae summopere favebant. Horum quoque consensus, sub Remensi metropolitano, sacramenti jure firmatur. Ac tempore statuto conveniunt, ex Belgica quidem Coloniensis, Trevericus, atque Maguntinus metropolitani, cum suis dioecesaneis episcopis, aut eorum probabilibus legatis. Ex Celtica vero Remorum praedictus metropolitanus, cum aliquot suis dioecesaneis, Laudunensi videlicet, Catalaunico atque Morinensi. Anno autem incarnationis dominicae 893 5 Kal. Februar., die dominica (Jan. 28), collecti Remis in basilica sancti Remigii Karolum quindennem regem creant; ac in urbe purpuratum, more regio edicta dare constituunt. Et ex Celtica quidem, paucissimi ejus partes sequebantur. Ex Belgica vero, ei omnes addicti sunt. Ab illis enim devotissime exceptus, per omnes eorum urbes et oppida humanissime deductus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License