13. Odonis reditus ab Aquitania ejusque obitus.
Quod factum Odo rex comperiens, ab Aquitania redit. Urbemque
Turonicam petens, sanctum Martinum donis regalibus honorat. Sicque Parisii
receptus, sanctos martires Dionisium, Rusticum et Eleutherium magnifice donat. Tandem fluvio Matrona remenso, Belgicam ingreditur. Ac
oppido receptus, quod dicitur Fara, prae nimia anxietate insomnietatem pati
coepit. Quae cum nimium succresceret, mentis alienationem operabatur.
Superantibusque humoribus, anno regni sui decimo, ut quidam ferunt mania, alii
frenesi, finem vitae accepit (898, Jan. 1). Tumulatur vero cum multo suorum
lamento, in basilica sancti Dionisii martiris.
|