14.
Mores Karoli. Karolus itaque rex creatus, ad multam benivolentiam intendebat. Corpore prestanti, ingenio bono simplicique.
Exercitiis militaribus non adeo assuefactus. At litteris liberalibus
admodum eruditus. In dando profusus, minime avarus. Duplici morbo notabilis,
libidinis intemperans, ac circa exsequenda juditia paulo neglegentior fuit.
Galliarum principes ei animo ac sacramento annexi sunt.
Necnon et Rotbertus Odonis regis defuncti frater, vir industrius atque audatia
plurimus. sese militaturum regi accommodat. Quem etiam rex Celticae ducem
praeficit, ac in ea omnium gerendorum ordinatorem concedit; ejus fere per
quadriennium consilio utens, eique admodum consuescens. A quo per Neustriam
deductus, urbibus atque oppidis ab eo receptus est. Urbemque Turonicam petens, plurima auri atque argenti
talenta, sancto Martino liberaliter impertit. A cujus servitoribus pro sese
fieri deprecationes postulans, perpetim cotidianas obtinuit. Inde quoque
omnibus obtentis rediens, Belgicam repetit, ac sanctum Remigium donis egregiis
honorat. Et sic Rotberto Gallia Celtica
collata, in Saxoniam secedit; cujus urbes sedesque regias lustrans cum oppidis,
nullo renitente obtinuit. Ubi etiam Heinricum regio genere inclitum, ac inde
oriundum, ducem omnibus praeficit. Sarmatas absque praelio subditos habuit.
Anglos quoque ac reliquos transmarinorum populos, mira benivolentia sibi
adegit. Vix tamen per decennium. Et forte felicissimus per omnia fuisset, si in
uno nimium non errasset.
|