Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 15.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15. Nimia Karoli dilectio erga Haganonem. Nam cum multa benignitate principes coleret, praecipua tamen beatitudine Haganonem habebat, quem ex mediocribus potentem effecerat; adeo ut magnatibus quibusque longe absistentibus, ipse regio lateri solus haereret, pilleum etiam a capite regis sepissime sumptum, palam sibi imponeret. Quod etiam multam regi intulit labem. Et enim primates id ferentes indignum, regem adeunt, ac apud eum satis conqueruntur, hominem obscuris parentibus natum, regiae dignitati multum derogare, cum acsi indigentia nobilium, ipse tamquam consulturus regi assistat. Et nisi a tanta consuetudine cesset, sese a regis consilio penitus discessuros. Rex dissuasionibus his minime credulus, a dilecto non cessit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License