Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 22.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

22. Heriveus metropolitanus Karolum a desertoribus captum liberat Remosque ducit. Jamque abducere nitebantur, cum metropolitanus Heriveus cum copiis repentinus urbem Suessonicam ingreditur. Regis enim sollicitus, desertorum fraudem praesenserat. Et ipse quidem prius cum paucis, post vero sui, favente Riculfo ejusdem urbis episcopo, consequenter admittuntur. Armatis itaque circumdatus, concilium desertorum stupentibus cunctis penetrat. Factusque terribilis: Ubi inquam est dominus meus rex? Ex tam multis, pauci admodum respondendi vires habuere, sese penitus deceptos rati. Qui tamen cum viribus resumtis dicerent: Intro cum paucis consultat! metropolitanus ostio obserato vim infert. Serisque pessumdatis, cum paucis sedentem repperit. Captum enim custodibus adhibitis ergastulo deputaverant. Quo metropolitanus manu apprehenso: Veni inquit rex, tuisque potius utere. Et sic a metropolitano e desertorum medio eductus est. Tunc etiam equum ascendens, cum 1500 armatorum ab urbe exivit, atque Remos devenit. Post cujus discessum, desertores pudore confusi, illusos sese indignabantur. Confusique ad Rotbertum redeunt, atque rem non satis prospere gestam desertori transfugae reportant. Karolus vero rex cum metropolitano aliisque paucis qui a se quidem defecerant, sapientium tamen consilio ad se reversi erant, Belgicae interiora repetit, ac Tungros concedit. Ibique episcopo tunc defuncto Hilduinum eligente clero, ac populo favente, per archiepiscopum Herimannum, praesulem ordinat, virum liberalem ac strenuum, sed factiosum. Nam mox episcopus ordinatus, iis Belgicae principibus qui Rotberto duci in regis abjectione favebant, mox haesit et favit, plurimum cum eis contra regem machinans. At rex bono suorum usus consilio, per Heriveum metropolitanum ducem Heinricum qui in Saxonia omnibus praeerat, accersit. Hic enim ab Rotberto persuasus, cum aliis ab rege discesserat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License