Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 23.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

23. Conquestio Herivei Remensium metropolitani apud Heinricum pro Karolo rege. Penes quem, metropolitanus vice regis sic orsus ait: Hactenus, vir nobilissime, tua prudentia, tua liberalitate, pax principum, concordia omnium utiliter floruere. At postquam malivolorum invidia animum remisisti, circumcirca discordiae vis a latibulis emersit. Quae res, domino nostro regi apud te oratum ire suasit. Ante hac enim non mediocriter ob tua merita dilectissimus fuisti. Tua egregia fides ei recognita, in magnis periculis multum sibi fidutiam parat. Cum totius statu dignitatis rex potiretur, paululum a te oberrasse sese non ignorat. Sed id multa fide corrigere gestit. Nec est hoc inusitatum et singulare. Omnium est interdum desipere, bonorum vero rationibus redire. Sufferendum est itaque atque summa benignitate indulgendum. Tu quoque Germanorum optime, nimium a recto secessisse videris. Neque id mirum. Nam dux Rotbertus omnia sitiens, regique regnum immaniter invidens, incautum te suasionibus illexit. Quid enim suasorie digesta non efficit oratio? Nimium inquam ab utrisque oberratum est. Sed jam tandem prior vobis redeat virtus. Summa utriusque ope, uterque nitatur, ut tu habeas regem tibi adprime commodum, et rex habeat te virum sese dignissimum. Nam te idem praestare gestit iis omibus qui Germaniam inhabitare noscuntur. Ob hoc igitur animum ad meliora revoca. Dominum abjectum recipe, ut et tu ab eo extollendus excipiaris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License