24. Responsio Heinrici ad metropolitanum
Heriveum de Karolo. Ad haec Heinricus : Multa, inquit, me ab his dehortantur,
nisi tua, pater, egregie virtus, ad idem quodammodo pertrahat. Scio enim quam difficile et arduum sit, ei consilium
dare, cum sua inconstantia, tum suorum invidia. Non est incognitum mihi,
quantum pro eo domi militiaeque pridem certaverim. Illud etiam notissimum
constat, quantum circa me fide debita abusus sit. Id fortassis, pater,
persuades, quod cum factum erit, fecisse penitebit. Sed quia de futuro nemo satis callidus, nemo satis
prudens fit, licet saepius prava quam bona consilia proveniant, ferar quocumque
jubes. Modestiamque
meam, post tuam dignitatem demittam, virtutem tuam expertus. Equidem decretum
mihi fuerat, ingenio, consilio, armis ab eo recedere. Persuasus itaque per
metropolitanum, Heinricus regi deducitur, multoque ambitionis honore ante
admittitur, ac ambo in amicitiam federantur.
|