25. Quibus gestis Hilduinus Tungrensium
episcopus, cum iis qui ab rege defecerant conspirasse in regem insimulatus,
regique infensus, ab eo insectabatur. Cujus odii vis eo usque pervenit, ut
Richerum Prumiensis monasterii abbatem promoveret, et Hilduinum abdicaret.
(921.) At Richerus ab rege donatus, cum ab metropolitano Herimanno urgeretur,
eo quod contra fas ab rege episcopatum suscepisset super eum qui tenebat,
quique nulla culparum confessione victus, nullo juditio damnatus esset, regis
jussu Romam festinat; ac ibi Johanni papae, et regis sententiam et sui negotii
causam demonstrat. Papa in Hilduinum desertorem indignans, ab officio eum
suspendit ac anathemate damnat; Richerum vero episcopum ordinat, ac suae
auctoritatis benedictione donat. Haec dum sic agerentur, Hilduinus prosequitur,
incassum apud papam plurimam querimoniam fundens, ac apud eum pro absolutione
admodum laborans. Quo conquerente, Richerus redit, ac sedem vacuam jussus ab
rege ingreditur.
|