Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richerus Historiae IntraText CT - Text |
|
|
31. Patrata ergo victoria, exercituque soluto,
Rotbertus captos Parisii deponit. Hos percunctans an christiani essent, nullum
eorum quicquam religionis hujusmodi attigisse comperit. Misso itaque ad eos
instruendos reverendo presbitero et monacho Martino, ad fidem Christi conversi
sunt. Qui vero ad classem redierant, alii eorum christiani, alii pagani mixtim
inventi sunt. Et hi quoque per praedictum virum instructi, receptis a duce
opsidibus quos dederant, ad salutaria sacramenta deducti sunt. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |