43. Dux suos in regis injuriam hortatur. Dux
apud suos hanc injuriam sepissime memorans, de regis pernicie petractabat;
fideles et amicos hortans, ut hoc ultum iri accelerent. Quod etiam multis
querimoniis amplificans, suos in regem provocat. Bernardus itaque Silletensis
atque Teutboldus Turonicus conquerenti satisfacientes, Montiniacum regis
oppidum in ipsis Paschae diebus pervadentes, capiunt diruuntque. Compendium quoque regiae sedis aulam repentini
penetrant, ac quaeque regalia insignia diripientes asportant. Nec multo post et
idem Bernardus regis venatores canesque capiens, cum equis ac venabulis
abduxit.
|