47. Captio regis a Nortmannis. Quo sepulto, cum
adhuc inter regem ducemque pax nulla composita esset, atque rex dolos
simulaturum nondum perpenderet, Erluino suisque aliis sumptis, Rhodomum rediit;
nil veritus cum paucis illic immorari, cum idem consueverit. Dolus apud ducem a
transfugis paratus, qui ante latuerat, orta oportunitate ex raritate militum,
in apertum erupit. Nam dum tempestivus adveniret, ab Hagroldo qui Bajocensibus
praeerat, per legationem suasoriam accersitus, Bajocas cum paucis ad
accersientem, utpote ad fidelem quem in nullo suspectum habuerat, securus
accessit. Barbarus vero militum inopiam intuitus, cum multitudine armatorum
regem incautum aggreditur. Cujus satellitum alios saucians, alios interimens,
regem in fugam cogit. Et forte cepisset,
nisi ab ejus armigero resistente ibi mox interfecto, aliquantisper detentus
esset. Qua mora rex equi velocitate per devia raptus, Rhodomum solus pervenit. Urbemque ingressus,
a civibus, eo quod cum Bajocensibus conspirassent, captus ac tentus est (Jul.
13).
|