64. Cum haec sic sese haberent, dux nepotem ab
praesulatu pulsum dolebat. Suadebat itaque ut officio pontificali amplius
insisteret, et ne privatus penitus dignitate videretur aliquas ad gradus
promoveret personas. Tetbaldum ergo Suessonicae aecclesiae diaconum accersit,
presbiterumque ordinat, ac post duce agente aecclesiae Ambianensium episcopum
sacrat. In qua re favere visus est Wido
tantum Suessorum episcopus. Quem quia post penituit, sequentia demonstrabunt. Sed
tempus colloquendi regibus advenit, ac secus fluvium Karam sibi occurrunt. Nec
defuit dux, qui et ipse apud Duodeciacum vicum castra fixit, ut pro nepote
causam apud episcopos ageret.
|