69. Item sinodus apud Angleheim habita. cf.
Legg. II. 24. Interea statuto tempore, sinodus universalis collecta est ex
praecepto Agapiti papae, sub Marino ejus vicario, in palatio Angleheim, quod interpretatur
angelorum domus, secus fluvium Rhenum, in basilica beati Remigii Francorum
apostoli. Domno itaque Marino praesidente, episcopi quoque qui ex diversis
confluxerant, jure aecclesiastico consederunt, Rotbertus videlicet Trevericus
metropolitanus, Artoldus Remensis metropolitanus, Fredericus Maguntinus
metropolitanus, Wicfridus Coloniensis metropolitanus, Adaldacchus
Hammaburgensis episcopus, Hildeboldus Mimegardvurdensis episcopus, Gauslinus
Tullensis episcopus, Adalbero Mettensis episcopus, Berengarius Virdunensis
episcopus, Fulbertus Cameracensis episcopus, Rodulfus Laudunensis episcopus,
Richoo Warmacensis episcopus, Reimboldus Spirensis episcopus, Boppo
Wirzburgensis episcopus, Chounradus Constantiensis episcopus, Odelricus
Augustensis episcopus, Thethardus Hildinesheimensis episcopus, Bernardus
Alfureestedensis episcopus, Dudo Poderbrunnensis episcopus, Lioptacus
Ribunensis episcopus, Michahel Radisponensis episcopus, Farabertus Tungrensis
episcopus, Doddo Osnebruggensis episcopus, Evherus Mindensis episcopus,
Baldricus Trejectensis episcopus, Heiroldus Salzburgensis episcopus, Adalbertus
Pazsoensis episcopus, Starchandus Eistetiensis episcopus, Horath Sleoswicensis
episcopus, Wichardus Basiliensis episcopus, Liefdach Ripuensis episcopus.
|