87. Ludovicus vero in tirannum iratus, nimio
animi fervore Ottonis auxilium praevenire meditabatur. Arbitrabatur etenim,
quoniam in longa exercitus exspectatione, injuria inulta videretur. Confert
itaque cum patre meo consilium, eo quod ejus esset miles, consiliis commodus,
facundia simul et audatia plurimus. Unde et rex admodum ei consuescebat, et
apud eum sepissime consultabat. Dictabat ergo pater meus apud regem et paucos
qui intererant, ordinem capiendi Laudunum ita. Primum sese observaturum
oportunitatem aiebat, et an loci habitudo id ferret, an etiam cives in
observatione urbis cautissimi haberentur, diligentissime exploraturum sese
memorabat. Deinde dicebat efficaciter se adeo ordinaturum omnia, et sic ad
effectum utiliter reducturum, ut nulli post sese quicquam negotio inperfecto
supplendum relinqueretur.
|