Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richerus Historiae IntraText CT - Text |
|
|
LIBER TERTIUS
1. Peractis autem
exequiis, Gerberga regina, legatos dirigit fratribus suis, Ottoni regi, ac
Brunoni ex praesule duci; necnon et Hugoni Galliarum duci, petens per eos,
Lotharium filium suum in regnum patri defuncto succedere. Adveniunt itaque ab Ottone rege omnes ex Belgica duce
Brunone principes, sed et ex Germania aliqui. Adest etiam Hugo Galliarum dux.
Conveniunt quoque Burgundiae et Aquitaniae simulque et Gothiae principes.
Episcopi etiam e diversis regionum urbibus conveniunt. Atque hi omnes in urbem
Remorum apud Gerbergam reginam pari voto collecti sunt. Omnium fit consensus;
omnibus animo inest, Lotharium patri defuncto succedere. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |