20. (964.) Evoluto vero tempore, Tetbaldum
Turonicum cum aliis rerum aecclesiasticarum pervasoribus anathemate damnat. Post non multos
autem dies penitentia ducti, ad praesulem satisfacturi redeunt, atque res
pervasas legaliter reddunt (965). Recipit itaque domnus praesul ab Heriberto
quidem Sparnacum vicum populosum ac opulentum, ab Tetbaldo vero castrum
Codiciacum, eosque a vinculo anathematis absolvit. Et Tetbaldi quidem filio, qui sese sibi commiserat,
militaturum, castrum sub conditione servandae fidelitatis concedit.
|