Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Richerus Historiae IntraText CT - Text |
|
|
4. Quod ob infantiam et principum dissidentiam pyratae Gallias irruperint. Hic patrem habuit Karlomannum regem, avum vero paternum Ludovicum cognomento Balbum, abavum autem Karolum Calvum, Germanorum atque Gallorum imperatorem egregium. Biennis adhuc patrem amisit; matre vix per quadriennium superstite. Ob cujus infantiam cum regnorum principes nimia rerum cupidine sese praeire contenderent, quisque ut poterat rem dilatabat. Nemo regis provectum, nemo regni tutelam quaerebat. Aliena adquirere summum cuique erat; nec rem suam provehere videbatur, qui alieni aliquid non addebat. Unde et omnium concordia, in summam discordiam relapsa est. Hinc direptiones, hinc incendia, hinc rerum pervasiones exarsere. Quae cum immanissime agitarentur, piratae qui Rhodomensem provintiam incolebant, quae est Celticae Galliae pars, ad rerum immanitatem incitantur. Haec gens ab insulis oceani septentrionalis remotioribus diu ante exierat. Et per maria errando classe devecta, summam hanc Galliarum partem attigerat. Saepe quoque eam armis impetivit, saepe etiam a terrae principibus devicta occubuit. Quod cum multoties inter sese moverent, visum fuit Galliae primatibus, ut dono regum haec provincia ei conferretur; ita tamen, ut, idololatria penitus relicta, christianae religioni se fideliter manciparet, necnon et regibus Galliarum terra marique fideliter militaret. Hujus provinciae metropolis. Rhodomum esse dinoscitur, sex tantum urbibus, Bajocis videlicet, Abrincanto, Ebrocis, Sagio, Constantiae, Liscio nuncupatur. Ac idem sepius aggressi, Galliae Celticae partem, quae Sequanae Ligerique fluviis interjacet, quae et Neustria nuncupatur, totam pene insectati sunt. Hisque animo inerat, interiores Galliarum partes irrumpere, earumque gentes aut a finibus pellere, aut gravissimis substituere tributis. Id etiam ante fieri, quam in consensum principes revocarentur, accelerabant. Hujusmodi dissidentia, pecunias Galliarum sese asportaturos, certissime rati.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |