35. Item indignatio primatis in monachos. Quae
enim vis impulit, ut monachus intra claustra monasterii dominicis servitiis
mancipandus, compatrem habeat, et compater dicatur? Et o quantum nostro ordini
dissentiat considerate. Si inquam
compater est, ut a verisimili probabile efferam, cum eo qui pater est ipse est
pater. Si vero pater est, filium vel filiam habere dubium non est. Unde et
scortator potius quam monachus dicendus est. Sed quid de commatre? Quid in hoc
nomine a secularibus perpenditur, nisi turpitudinis consentanea? Hoc licet
verisimile dicens, secularibus non praejudico, sed nostro ordini illicita
reprehendo. Quod quia ineptum videtur, vestra interminatione inhibendum est.
His venerandus metropolitanus subjungens: Si, inquit, placet sinodo
interdicetur. Sinodus dixit: Interdicatur. Metropolitani itaque auctoritate,
omnium consensu inhibitum est.
|