66. Sinodus apud sanctam Magram habita. Eodem
tempore Emma regina et Adalbero Laudunensis episcopus infames stupri
criminabantur; id tamen latenter intendebatur, nullius manifesto intentionis
teste. Sed quia suppresse dictum, ad omnium aures devenerat, episcopis visum
est id esse discutiendum, ne frater et coepiscopus eorum infamiae tantae
subderetur. A supradicto ergo metropolitano collecta est episcoporum sinodus
apud sanctam Magram locum Remorum diocesaneum. Considentesque et quaeque utilia
pertractantes, postquam metropolitanus...............
|