36. Comprehensique et Laudunum ducti, custodibus
deputati sunt. Karolo redeunte et fidem ab eis querente, unanimiter
refragantur. Odium ergo utrimque simulant; pium affectum nullo modo produnt. Ab
utroque querimonia nonnulla simulabatur, eo quod alter desertor, alter invasor
alterius ab utroque enuntiaretur. Tandem Arnulfus sacramento fidem faciens,
libertate potitus est et ad sua reversus. Karolo
exinde in omnibus favit. Jus quoque fidei, regi servandum, penitus abrupit. G.
et V. per dies aliquot carcere detrusi, non multo post sacramento astricti,
redire permissi sunt. Karolus ergo, felici successu insignis, Remorum
metropolim cum Lauduno, ac Suesionis, earumque oppidis optinuit.
|