38. Exercitus tripertito ordinatur. Rex interea
exercitum inducens, Karoli legionem ordinatam pugnatum videt. Exercitum ergo
tripertito dividit, ne multus exercitus, mole sui gravatus, propriis viribus
frustraretur. Tres itaque acies constituit, primam belli primos impetus
inituram; secundam quae labenti succurreret, viresque referret; tertiam vero
spoliis eripiendis ordinavit. Quibus sic divisis et ordinatis, prima acies signis
erectis congressura cum rege incedebat; reliquae duae locis constitutis paratae
succurrere opperiebantur.
|