40. (991) O. interea Drocarum cupidus, de
Lauduni captione sese plurimum diffidere apud regem simulate querebatur, cum
aries cesserit, militesque viribus diffiderent, immo etiam urbs ipsa
inaccessibili situ obnitentes contempnat. Rex merore confectus, ab O.
subsidia petit; sese vicem recompensaturum, si copias suppeditet, et ad
integrum urbem expugnet. Quod si
inpraesentiarum aliquid quod largiendum sit petat, sine dubio sese liberaliter
exhibiturum. O. Lauduni inpugnationem simulque et captionem in proximo
pollicetur, si tantum a rege Drocas accipiat. Rex vincendi gloriam cupiens,
petenti castrum commodat. Palam omnibus cedit, promissionum de Lauduno
credulus. O. quoque urbem amissam in brevi sese redditurum palam omnibus
spondet. Castrum ergo a rege concessum absque mora petit, castrenses sibi
sacramenti jure annectens, eisque alios aliquot quorum fidei vigorem sciebat
assotians. Regia negotia exinde utiliter satagens. Cujus tamen voluntatis
effectus nullus fuit, eo quod tempestiva urbis proditio vetaret, et casus
repentini aliter fieri arguerent.
|