Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • 56.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

56. Herivevus Belvacensis episcopus dixit: Cavendum summopere est, ne leges divinas forensibus comparemus. Plurimum enim a se different, cum divinarum sit de aecclesiasticis negotiis tractare et secularium secularibus adhiberi. Quarum primae tanto secundas superant, quanto secundae primis inferiores sunt. Unde et divinis per omnia suus honor servandus est. Si ergo frater et coepiscopus noster Arnulfus majestatis reus convictus fuerit, pro sacerdotali reverentia, et sanguinis affinitate, a serenissimis regibus indulgendum aliquatenus non abnuo. Juditii tamen sententiam omnino non effugiet, si sua confessione indignus sacerdotali dignitate manifestabitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License