Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Richerus
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
    • 69.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

69. Infirmatio defensionis. Ab altera vero parte responsum est, eum sedi pristinae non restituendum, eo quod culpis evidentissimis a probabili accusatore convictus, ad flagicia magis praeceps, quam ad religionis honorem et dominorum fidem commodus videretur. Nec jam ultra esse vocandum, cum post proditionis nefas, per sex continuos menses vocatus fuerit, et ad rationem venire contempserit. Romano vero pontifici notificari non posse, eo quod itineris difficultas, atque inimicorum minae id plurimum prohiberent. Id vero sceleris jam non esse discutiendum, cum totum constaret, accusator crimen intenderet, ac firmamentum multiplex afferret; reus vero convictus nil contra valeret. His episcoporum sententiis multa ratione prolatis, defensores cedunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License