93. Abjectio supplicationis ab Fulcone. Haec dum
exagitarentur, et Odo exercitum suum paulatim augeri arbitraretur, priusquam
copias congrediendi haberet, rex cum duodecim milibus affuit, cum Fulconem sex
milia suorum stiparent. Quibus mixtis, exercitus armatorum densatus est. Unde
et Fulco insolentior factus, quae ante supplex obtulerat spernit. Ut bellum
fiat, fervidus instat; et ut vada Ligeris qui eis interfluebat pertranseant,
hostemque impetant, hortatur atque suadet. Odo suos ut spoponderant non venisse
advertens, eo quod exercitibus colligendis hujus temporis brevitas non
sufficeret, animo nimis turbato ferebatur. Attamen cum quatuor milibus
refragratus, vada Ligeris prohibebat.
|