105. Confirmatio et reprehensio alternatim
digestae. Itane ego dominum, cujus
numquam servus fuerim, cui etiam nullum sacramenti genus unquam prestiterim?
Etsi enim ad tempus famulatus sum, fecit hoc imperium patris mei Adalberonis,
qui me in Remensi ecclesia commorari praecepit, quoadusque pontificis in ea
sacrati mores actusque dinoscerem. Quod dum operior, hostium praeda factus sum,
et quae vestra munificentia magnorumque ducum largitas clara et praecipua
contulerat, violenta praedonum manus abstulit, meque pene nudum gladiis suis
ereptum doluit. Denique postquam illum apostatam dereliqui, vias et itinera
ejus non observavi, nec quolibet modo ei communicavi. Quomodo ergo eum tradidi,
qui, ubi tunc temporis fuerit, nescivi? Sed neque eum carceri mancipavi, qui
nunc nuper sub praesentia fidelium testium seniorem meum conveni, ut propter me
nec ad momentum ulla detineretur custodia. Si enim auctoritas vestra pro me
staret, in tantum Arnulfus vilesceret, ut mihi minimum voleret obesse. Quod si
contraria mihi, quod absit, sententia vestra decerneret, quid mea interesset,
utrum Arnulfus, an alius Remorum constitueretur episcopus? Jam de sponsa rapta
sedeque pervasa quod dicitur, ridiculosum est. Dico enim primum, numquam illius
fuisse sponsam, quam pro legitima donatione spiritualis dotis collatis ante
beneficiis expoliavit, proscidit, ac dilaniavit. Necdum sacerdotali anulo
insignitus erat, et jam omnia quae denominatae sponsae fuisse videbantur,
satellites Symonis vastaverant. Dico etiam, si concederetur quolibet modo
illius sponsa fuisse, utique esse desiit, postquam eam pollutam et violatam,
et, ut ita dicam, adulteratam suis predonibus prostravit. Num igitur eam, aut
quam non habuit aut quam suo scelere perdidit, illius sponsam rapui? Sedem
autem populorum multitudine refertam advena et peregrinus, nullis fretus
opibus, pervadere qui potui? Sed forte apostolica sedes nobis opponitur,
tamquam ea inconsulta summum hoc negocium discussum sit, vel ignorantia, vel
contumacia. Certe nihil actum vel agendum fuit, quod apostolicae sedi relatum
non fuerit, ejusque per decem et octo menses expectata sententia. Sed dum ab
hominibus consilium non capitur, ad filii Dei supereminens eloquium recurritur:
Si oculus inquit tuus scandalizat te et reliqua (Matth. V, 29). Et fratrem
peccantem, coram testibus coramque ecclesia commonitum, et non obaudientem,
decernit habendum tamquam ethnicum et publicanum. Conventus ergo Arnulfus, et
commonitus litteris et legatis episcoporum Galliae, ut a coepto furore desisteret,
et, si valeret, quoquo modo se a perditionis scelere purgaret, dum monita
salubria contemnit, habitus est tamquam ethnicus et publicanus. Nec tamen
idcirco dijudicatus ut ethnicus, ob reverentiam sedis apostolicae sacerdotiique
sacri privilegia, sed a se ipso in se ipsum damnationis sententia prolata, hoc
solum eum in omni vita sua preclare egisse dijudicatum est; quia nimirum, si
eum se, ipso damnante, episcopi absolverent, poenam sceleris ejus incurrerent. Si, inquit magnus
Leo papa, omnes sacerdotes et mundus assentiat damnandis, damnatio
consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui peccantem mundum
generali diluvio interemit. Et papa Gelasius: Error qui semel est cum suo
auctore damnatus, in participe quolibet pravae communionis effecto execrationem
sui gestat et poenam. Excluso itaque illo a Remensi ecclesia, mihi reluctanti,
multumque ea quae passus sum et adhuc patior formidanti, a fratribus meis
Galliarum episcopis hoc honus sacerdotii sub divini nominis obtestatione
impositum est. Quod si forte a sacris legibus quippiam deviatum est, non id
malicia, sed temporis importavit necessitas. Alioquin tempore hostili omne jus,
omneque licitum cavere, quid est aliud quam patriam perdere et necem inferre?
Silent equidem leges inter arma; quibus ille feralis bestia O ita abusus est,
ut reverendissimos sacerdotes Dei, quasi vilia mancipia caperet, nec ab ipsis
sacrosanctis altaribus temperaret, commeatus publicos intercluderet.
|