12. Promotio Karoli in regem. Interea rex a
Lemovica urbe dimotus, Echolisinam petit, ac ibi quaeque gerenda disponit. Nec multo post
petens Petragoram, nobilium causas quae litibus agitabantur ibi aequissime
ordinat, plurimum de communibus omnium causis apud optimates pertractans.
Quibus cum foret admodum intentus, ibique per aliquot tempora sese moraturum
proponeret, Fulco Remorum archiepiscopus, de Karoli promotione in regnum apud
Belgas tractabat (893). Videbatur etenim tunc, quod praesens oportunitas huic
rei aliquam commoditatem pararet. Idque plurimum persuadebat Neustriorum
absentia. Etenim cum rege in partibus Aquitaniae tunc detinebantur. Suadebant quoque multiplices adolescentis
quaerimoniae. Jam enim quindennis, de regi amissione apud amicos et domesticos
gravissime conquerebatur; regnumque paternum repetere multo conatu moliebatur.
Ei ergo omnes Belgicae principes, et aliquot Celticae summopere favebant. Horum
quoque consensus, sub Remensi metropolitano, sacramenti jure firmatur. Ac
tempore statuto conveniunt, ex Belgica quidem Coloniensis, Trevericus, atque
Maguntinus metropolitani, cum suis dioecesaneis episcopis, aut eorum
probabilibus legatis. Ex Celtica vero Remorum praedictus metropolitanus, cum
aliquot suis dioecesaneis, Laudunensi videlicet, Catalaunico atque Morinensi.
Anno autem incarnationis dominicae 893 5 Kal. Februar., die dominica (Jan. 28),
collecti Remis in basilica sancti Remigii Karolum quindennem regem creant; ac
in urbe purpuratum, more regio edicta dare constituunt. Et ex Celtica quidem,
paucissimi ejus partes sequebantur. Ex Belgica vero, ei omnes addicti sunt. Ab illis enim
devotissime exceptus, per omnes eorum urbes et oppida humanissime deductus est.
|