17. (899.) Interfectio Fulconis archiepiscopi.
Quo rex comperto, in Balduinum fertur, ac multa obsidionis vi castrum Atrabatum
ab eo aufert, atque cum tota sancti Vedasti abbatia, Fulconi praedicto
metropolitano concedit. At post aliquot tempora metropolitanus ob itineris
longinquitatem fratrumque incommoditatem Altmarum comitem accersiens, abbatiam
sancti Medardi quam ipse comes tenebat, ab eo accipit, et pro ea abbatiam
sancti Vedasti cum castro Atrabato rationibus utrimque habitis ei impertit.
(900.) Unde et ad nimiam pertrahitur Balduinus crudelitatem. Multaque affectus
anxietate, ad ultionem penitus sese convertit. Amicitiam ergo circa
metropolitanum simulat. Per legatos quoque multam benivolentiam mandat,
fidemque spondet. Illud tamen multa suorum curiositate observat, utrum privatus
an cum copiis regis palatium petere consuescat; privatum multo nisu impetere
cupiens. Haec dum sic haberentur, pro regiis causis contigit episcopos Belgicae
apud regem congregari. Unde et metropolitanus accersitus cum iter accelerare
pararet, incautus cum paucis festinabat. Cui
mox affuit quidam Winemarus cum cohorte a Balduino missus. Metropolitanus cum
esset cum paucis, a cohorte cum suis interceptus est. Nulli fugae locus patuit.
Omnes circumvallantur atque impetuntur. Admodum utrimque dimicant. Utrimque
fusi procumbunt. (900, Jun. 16.) Winemarus metropolitanum adortus, lancea
inermem transfigit, atque inter suos septem vulneribus sauciatum praecipitat.
Cui cum adhuc ictus intenderet, quidam suorum multo episcopi amore ducti, super
eum procumbunt. Qui cum eo mox transfixi atque occisi sunt. Quatuor tantum fuga
labuntur, qui rei negotium Remis demonstrant. Tunc vero magna militum manus, ab
urbe mox cum armis educta, adversarios persequi conatur. Sed eis elapsis,
dominum occisum cum suis colligunt, atque multo doloris lamento Remos
deportant, cum sacerdotibus sacerdotem plurimo dignitatis obsequio condentes.
|