20. Ad Renum mutua petitio ac comitis Erlebaldi
occisio. Rex in pagum Warmacensem, locuturus Heinrico Transrhenensi,
concesserat. Huc quoque Erlebaldus comes advenit, apud regem deploraturus a
Remensium metropolitano sese immaniter habitum. Heinricus apud regem de rerum
dispositionibus fidelissime satagebat. Cui rei cum admodum intenderet,
Germanorum Gallorumque juvenes linguarum idiomate offensi, ut eorum mos est cum
multa animositate maledictis sese lacessire coeperunt. Consertique gladios
exerunt, ac se adorsi, loetaliter sauciant. In quo tumultu, cum ad litem
sedandam Erlebaldus comes accederet, a furentibus occisus est. Rex proditionem
ratus, ocius surgit, suisque stipatur. Heinricus vero dolum arbitrans, classem
repetit, atque a regiis stipatoribus Rhenum transire cogitur. Existimabant enim hi qui regi assistebant, eum in dolo
venisse. A quo etiam tempore Karolo infestus ferebatur.
|