21. (920.) Desertorum
dolosa regi Karolo persuasio de Haganonis abjectione. Hinc itaque Heinrico,
inde Rotberto duce Karolus urgebatur. Factusque eorum medius, utrimque
premebatur. Post haec ad interiora Belgicae rediens, urbe Suessonica sese
recipit, multam ex hujusmodi infortunio apud suos agitans quaerelam. Huc etiam ex
Belgica quo Celticae conlimitat, atque ex Celtica principes nonnulli confluunt.
Sed et Rotbertus dux propinquior factus, Stampis sese recipit, ac ad palatium
legatos dirigit, regalia negotia inde experturus. At qui confluxere, Rotberti
partes tuebantur, cujus suasu capti, de Haganonis abjectione apud regem
pertractant, non ut id fieri velint, sed ut regnandi occasio Rotberto paretur.
Abjectionem itaque Haganonis leviter suadent. Ducem etiam a se discessurum si
non abjiciat, mediocri assertione demonstrant; quatinus levi objurgatione rex
ammonitus, coeptis insistere non formidet. Unde et post contra eum
justissimam indignationis causam se habituros arbitrabantur. Quod etiam totum
ad vota eorum provenit. Nam rex nulla suasione affectus, numquam a dilecto sese
discessurum respondit; idque multis sententiarum sermonibus asserebat. Quod cum
Rotbertus dux in ejus animo fixum perciperet, Heinrico Transrhenensi per
legatos de regis ejectione suadet. Compererat enim eum a regiis stipatoribus in
fugam coactum; unde et de se fidem continuo facit. Cujus consensu tirannus mox laetus, in sese regnum
transferre diligentissime laborabat. Largitur itaque plurima, atque pollicetur
inaudita. Tandemque inductos transfugio jam principes aperte alloquitur; regem
inquiens Suessionis sese privatum habere; Belgas praeter paucissimos ad sua
discessisse. Unde et rei commoditatem adesse memorabat, facillime et ex aequo
regem posse capi asserens, si ipsi omnes palatium adeant acsi consulturi, in
ipso quoque palatii cubiculo inter consulendum regem capiant teneantque. His
favent omnes pene ex Celtica, et de patrando facinore, apud tirannum conjurant.
Palatium ergo adeunt, regemque utpote consulturi stipant. Intromissum vero
cubiculo, ut paucis allocuti sunt, capiunt ac tenent.
|