26. His ita sese habentibus rex ad interiores
Belgicae partes iter retorquet; ibique ob multas rerum quae emerserant causas,
regio decreto et metropolitani jussu, sinodus apud Trosleium habenda indicitur.
Cui sinodo domnus Heriveus praesedit, rege quoque ibidem praesidente. Ubi
quamplurimis quae utillima visa sunt determinatis, regis interventu et omnium
episcoporum qui sinodo interfuere consensu domnus Heriveus metropolitanus
Erlebaldum praedictum Castricensium comitem a vinculo excommunicationis
absolvit. Ibi etiam Rodulfo Laudunensium episcopo defuncto, Adelelmum ejusdem
urbis thesaurarium multo episcoporum consensu ab rege donatum sollempniter
ordinat.
|