|
PROOEMIUM
IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
1. Ecclesia in Urbe ad munus prorsus singulare
obeundum vocatur: eadem, quemadmodum edicit Synodi Liber: princeps est in
magna Ecclesiae familia, in familia nempe Dioecesium sororum atque sociatur
universali sollicitudini Episcopi sui: patet ipsa atque peculiarem in modum
refertur ad unicae Ecclesiae universalitatem; hoc modo suam agere debet vitam
Ecclesiae particularis.1 Etenim Romae ab Apostolis Petro et Paulo
est condita et constituta Ecclesia illaquacum ob pot[ent]iorem
principalitatem necesse est convenire omnem Ecclesiam, hoc est eos qui sunt
undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique conservata est ea quae
est ab Apostolis traditio2 ad ipsam spectant ceterae Ecclesiae
veluti ad unam quae caritati praesidet.3
2. Hinc procedit vocatio ad exemplum praebendum Ecclesiae Romanae
concredita, quam Synodi Liber suis in spiritalibus, ecclesialibus et
pastoralibus rationibus clare definivit: de exemplo agitur fidelitatis erga
Christum et erga vitalem cum Eo coniunctionem, quae amore, humilitate,
conversione et servitio imbuitur quaeque ad Dei Patris
gloriam penitus vergit atque eius gratiae dumtaxat confidit.4
3. Nova evangelizatio atque missionalis impetus a Synodo
pastorali excitati Ecclesiae Romanae permanentem constituunt electionem, quae
firmam poscit voluntatem ut in communione cum multiplicibus suis
partibus progrediatur.
Ex communione namque necessitas oritur concordis illius
pastoralis consensionis, quae peculiariter a Romana Dioecesi postulatur,
quatenus ipsa singulari multiplicitate ac varietate formarum et
inceptorum ecclesialium distinguitur. Reapse Romana
Dioecesis ut veluti exemplar sit commpellitur, motionis principium atque
comparationis regiminis Ecclesiae universalis, quae a Christo
Petro commissa est eiusque Successoribus. Etenim Romani Episcopi interest
primum ecclesiologicum iudicium honorare, ad quod
quisque Episcopus, bene suam regens Ecclesiam ut Populi Dei particulam, ad
bonum totius mystici Corporis, quod est Ecclesia, efficaciter confert.5
4. Synodi Dioecesani Romani optatum amplectentes,6
iussimus ut Constitutio apostolica Vicariae Potestatis7
recognosceretur, quae structuram et Vicariatus Urbis perfunctionem moderatur
quaeque a Decessore Nostro Paulo VI, recolendae memoriae, die VI mensis
Ianuarii anno MCMLXXVII evulgata est, quo ipsa novi Codicis Iuris Canonici
normis magis reddatur consentanea nec non synodalibus consiliis in Synodi
Libro significatis, quem Nos die XXIV mensis Iunii anno MCMXCIII edidimus. Quapropter haec Constitutio ecclesiologiam communionis atque
missionale propositum sustentare vult, in quae Ecclesiam Romanam reapse direxit
Synodus, per aptiorem definitionem et ordinationem propriorum munerum
Vicariatus, qui, hac sub ratione, penitus dioecesana Curia est habendus,
secundum can. 469 C.I.C. definitionem. Certis indiciis acceptis, quae in Synodi
Libro continentur, haec Vicariae Potestatis recognitio compluria
elementa ob oculos habuit tum praeterita tum nova quibus urbis Romae implicata
condicio significatur, in qua Clerus et Populus Romanus, cum Pastore suo
coniuncti, testimonium fidei suae et caritatis vivendo exhibent.
5. Ad Romanam Ecclesiam proprio nomine pertinent
Collegii Cardinalium sodales, quibus, ad normam iuris, munus est Romanum
Episcopum eligendi. Hic insuper collocata sunt Curiae Romanae Dicasteria,
quibus ad sua universalia munera exsequenda utitur
Apostolica Sedes. Praeterea inveniuntur hic sedes gubernationis plurimorum
Institutorum Vitae consecratae et Societatum Vitae apostolicae, tum etiam
praestantiora instituta litterarum ac studiorum Ecclesiae nec non principalia
officia societatum catholicarum quae in pluribus Nationibus operantur. Roma est pariter sedes Primatis Italiae atque sedes Conferentiae
Episcopalis eiusdem Nationis sicut et variorum eius institutorum apostolicorum.
Quam ob rem Urbem Aeternam incolunt permulti sacerdotes et religiosi et laici
advenae ex variis orbis partibus, quorum vita et opera — si scite componitur —
ditat ac locupletat christianum Romae consortium multiplicibus formis et
experimentis vitae spiritualis.
6. Roma in se ostendit omnes qualitates ac proprietates
capitis urbis Status huius temporis, ubi videlicet quaestiones et difficultates
totius Nationis tamquam in speculo cernuntur. Cum
autem ipsa sit sedes praecipuorum ministeriorum Nationis ac domicilium cultus
humani, rei socialis et politicae, quod sane maximo momento est
praeditum, suo quoque modo importat ipsis incolis et civibus propriis
peculiares necessitates.
7. Augescentes propter oeconomicas ac sociales difficultates Urbis innumerae
personae familiaeque in angustias sunt adductae, atque peculiari cura indigent,
ut earum spiritus et corporis necessitatibus in primis subveniatur: migratio
adeo multorum hominum est res omnino implicata, sed ipsa compellit quoque ad testificandum animum acceptionis et solidarietatis, quem
saeculorum decursu Romana Ecclesia habuit. Civilis quoque
urbis moderaminis dispertitio requirit ut christiani sua in regione praesentes
agant proprias partes acri cum officii conscientia.
8. Singularis historia Romam constituit metam tot iter
facientium qui saepius peregrinationem sacram suscipiunt, permoti memoria
Apostolorum et Martyrum et Sanctorum, non autem minus ipsa praesentia
Vicarii Christi. Huiusmodi nimirum viatoribus occasio
singularis offertur sumendae institutionis religiosae omnino peculiaris, quae
eo spectat, ut quasi ante oculos ponatur perennis novitas Evangelii,
quod Apostoli Petrus et Paulus hic nuntiaverunt, quod illi aliique Martyres suo
sanguine hic aluerunt, quod innumerabiles Sancti et Sanctae exemplo vitae suae
hic testificati sunt.
9. Eandem propter singularem vocationem necessario
Ecclesiae Romanae peculiariter cordi est oecumenicum propositum, quod non ex
fortuitis inceptis oritur, sed ex ipsa Christi voluntate, ex fide in Eum
et a Baptismo, quae christianos consociant. Plenae unitatis conquisitio, quam
mutua cognitio, alterna caritas atque fraterna cum fratribus sororibusque
aliarum Ecclesiarum et christianarum confessionum cooperatio alunt, primarium
est Dioecesis munus pro evangelizationis testimonio in
urbe et in mundo.
10. Dialogum etiam interreligiosum cum Hebraeorum
communitate Ecclesia Romana, adhortationi obsequens Concilii Oecumenici
Vaticani II, continuare vult.
11. Pro Muslimis atque aliarum religionum cultoribus, qui Romae sunt, opus
explicandum est ipsos suscipiendi eosdemque sociali solidarietate sustinendi, una
cum dialogo et sociata actuositate, ut luculenta eis reddatur fidei vitaeque
christianae testificatio.
12. Vivida missionariorum recordatio, qui saeculorum decursu ex Sanctorum
Apostolorum Petri et Pauli Ecclesia profecti sunt ut Evangelium in omnibus terrarum
orbis locis nuntiarent, totam Dioecesim singulosque Romanos fideles incitat ad missionem ad gentes, ut universalem caritatem
testificentur, quae apostolicam missionem vivificat proprii Episcopi, Pastoris
Universalis Ecclesiae.
13. His consideratis rebus, peropportum est nonnulla perpendere officia quae
maxime eminent et premunt Ecclesiam Romanam quaeque summam pastoralem
Vicariatus singularumque dioecesanarum partium curam iure sibi vindicant: nova
evangelizatio et missionale opus in unumquemque urbis incolam atque in singula
loca collatum; iuvenum familiaeque pastoralis actio; sollicitudo de cultura et
communicationibus; socialis navitas et caritatis testificatio erga vetera
novaque paupertatis genera, quibus complures personae et familiae urbis vexantur;
vocationes ad sacerdotale ministerium diversasque
vitae consecratae formas; catechistarum ac pastoralium laicorum cooperatorum
institutio; oecumenica congressio et interreligiosus dialogus; novarum
paroeciarum aedificatio, in suburbiis potissimum.
14. Ut Vicariatus — hoc est Curia diocesana Urbis — fiat instrumentum aptum
renovationis ac progressionis pastoralis Romae, quem ad
modum documenta post Concilium edita de singulis curiis dioecesanis praecipiunt
atque praesertim novus Iuris Canonici Codex nec non pastoralis Synodus Romae,
principia ac monita quae sequuntur, quaeque normas ad hoc tempus exstantes
substituunt, considerari debebunt, derogando, prout necesse erit, omnibus
praescriptis generalibus atque particularibus documentorum antea editorum.
|