Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Ecclesia in Urbe

IntraText CT - Text

  • Titulus I - PRINCIPIA DIRECTORIA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus I - PRINCIPIA DIRECTORIA

 

Art. 1

 

Quodlibet opus vel inceptum intra Vicariatus Urbis ambitum initum, quovis in ordine aut gradu auctoritatis, semper suapte natura pastorale est: nempe eo spectat, ut ad effectum deducatur mysterium salutis pro Ecclesia Christi quae Romae est, atque sic procurat illud debitum exemplum, quod particularis haec Ecclesia originis apostolicae universae catholicae Ecclesiae omnibusque per orbem homines exhibere debet.8

Art. 2

 

Omnis opera a Vicariatus Urbis officiis expleta illuc pertinet ut sustineatur et promoveatur nova evangelizatio, consilia et rerum agendarum ordinem in pastorali actione dioecesana persequendo et omnibus membris ecclesialibusque causis inserviendo, in paroeciis potissimum, ut — per assiduam institutionis et actionis sociatae industriam — earum communio pastoralisque unitas augeantur, pro efficaciore atque duraturo missionali ministerio in urbe et in mundo.

Art. 3

 

Accepta quidem distinctione et propria auctoritate officiorum cuiusque, omnes qui quovis titulo operam navant in ministeriis Vicariatus Urbis quique eliguntur tum secundum pietatem et peritiam tum secundum studium et navitatem suam pastoralem, praestabunt sociam operam cum animo vere serviendi, respicientes diaconiam Christi, qui venit ut ministraret non ut ministraretur ei.9

Art. 4

 

Etiamsi officia singula proprios persequuntur fines, tamen inter se conspirent oportet coniunganturque similibus rationibus, consiliis atque inceptis ut organica evadat eorum temperatio et frugifera simul actio pastoralis secundum directorias normas pastoralis dioecesani consilii.10

Art. 5

 

Actuosa navitas officiorum confirmanda pariter est per mutuum aliquod complementum atque, ubi fieri potuerit, etiam per consentaneam moderatorum ipsorum commutationem. Quo efficaciora reddant vincula cum communitatibus ecclesialibus, adiutricem suam operam conferent etiam per intervalla tantum ac secundum definitam cuiusque peritiam, sacerdotes, diaconi, religiosi, religiosae, laici ex diversis rei pastoralis campis.11

Art. 6

 

Omnes autem officio se astringi noverint sedulitatem constanter servandi, se ipsos progressione quadam renovandi nec non sese vere inserendi in vitam actionemque pastoralemdioecesanam; quod si sacerdotes sunt, etiam curam animarum actuose participent.12

Art. 7

 

In novis normis de Vicariatus Urbis ministris,13 quae Nobis comprobandae erunt, agendi rationes enuntiabuntur de functione et opera ministrorum qui eundem apud Vicariatum famulantur, sub respectu moderationis, disciplinae rerumque oeconomicarum.




8 Cfr ibid., 1 § 1: l.m. 8.



9 Cfr ibid., 1 § 2, l.m.



10 Cfr ibid., 1 § 3, l.m. 9.



11 Cfr ibid., 1 § 4, l.m.



12 Cfr ibid., 1 § 5, l.m.



13 Cfr ibid., Regulae Vicariatus, 24: l.m. 18.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License