Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Ecclesia in Urbe

IntraText CT - Text

  • Titulus II - CENTRALIS STRUCTURA VICARIATUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus II - CENTRALIS STRUCTURA VICARIATUS

 

Art. 8

 

Vicariatus Urbis, Sanctae Sedis institutum quod personalitate iuridica et administratione propria pollet, dioecesanae Curiae munera gerit,14 quae tamen collustratur peculiari natura Dioecesis Romanae. Quapropter, ratione quadam subsidiaria, communis iuris normae in eo usurpantur, prout consentaneae sunt illius indoli et functioni.

Art. 9

 

Intra Romanae Dioecesis fines, fideles qui in territorio Civitatis Vaticanae inveniuntur iurisdictioni Archipresbyteri pro tempore Basilicae Vaticanae sunt obnoxii, qui est Noster Vicarius Generalis pro Civitate Vaticana.15

Art. 10

 

Cardinalis Vicarius, nomine et mandato Nostro, obit episcopale ministerium magisterii, sanctificationis et regiminis pastoralis pro Dioecesi Romana potestate ordinaria vicaria intra terminos a Nobis signatos. Habet idcirco ille altam veramque Vicariatus moderationem, atque iudex ordinarius stat Dioecesis Romanae.16

Art. 11

 

Cardinalis Vicarius statis temporibus atque quotiens ei visum fuerit de opere pastorali ac vita ipsa Dioecesis ad Nos referat. Nominatim ne quidquam grave agat, nisi antea Nobis significaverit.17

Art. 12

 

Cardinalis Vicarius legitimus est curator negotiorum Dioecesis Romanae nec non Vicariatus Urbis.

Art. 13

 

Cardinalis Vicarius non cessat ab officio Apostolica Sede vacante.18

Art. 14

 

Cardinalis Vicarius adiuvatur a Vices Gerente et ab Episcopis Auxiliaribus a Nobis nominatis.19

Art. 15

 

§ 1Vices Gerens, qui Archiepiscopi titulo honestatur, exercet iurisdictionem ordinariam vicariam intra limites statutos, arta servata coniunctione et communione cum Cardinale Vicario, ipseque curam dabit ut Cardinalis Vicarii normae directoriae observentur atque sinceram communionis voluntatem inter omnes Curiae dioecesanae partes promovebit.20

§ 2Munera quoque sustinet Cardinalis Vicarii propria, eo impedito vel absente aut eius officio vacante.21

Art. 16

 

Vices Gerentis officium non cessat, vacante Sede Apostolica.22

Art. 17

 

§ 1Auxiliares Episcopi potestate fruuntur Vicariorum Episcopalium atque ministerium pastorale gerunt in certa quadam regione vel in pastoralis operis provincia cui sunt destinati, vel in utraque.23

§ 2In tota Dioecesi ipsi facultate ordinaria pollent sacramenta sacramentaliaque ministrandi nec non matrimoniorum celebrationi assistendi. Omnes insuper habent facultates, quas Cardinalis Vicarius eis suo decreto tribuerit. Quod ad Sacras pertinet Ordinationes normis subiciuntur cann. 1015-1017 C.I.C.24

§ 3 – Quoad facultates, quae in superiore paragrapho sunt enuntiatae, can. 409 § 2 C.I.C adhibetur.

Art. 18

 

Praelatus Secretarius, a Nobis designatus Cardinali Vicario exhibente, munus sustinet moderandi Vicariatus Officia. Eius est Cardinalem Vicarium et Vices Gerentem in negotiis agendis adiuvare nec non res componere quae cum actis administrativis nectuntur atque curare ut reliqui Vicariatus ministri fideliter sua officia gerant.25




14 Cfr ibid., Principia directoria, 1: l.m. 8.



15 Cfr ibid., Normae 2 § 2: l.m. 10; Ioannes Paulus II, Chirographum Dopo la costituzione (14 Ianuarii 1991): AAS 83 (1991), 147-148.



16 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 2 § 1; 3 § 2: AAS 69 (1977), 9-10; 12.



17 Cfr ibid., 2 §§ 10-11: l.m. 11-12.



18 Cfr ibid., 2 § 1: l.m. 10-11; Ioannes Paulus II, Const. Ap. Universi Dominici Gregis (22 Februarii 1996), 14: AAS 88 (1996), 305-343.



19 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 2 § 3: AAS 69 (1977), 10.



20 Cfr ibid., 2 § 4; 3 § 3: l.m. 10; 12.



21 Cfr ibid., 2 § 4: l.m. 10.



22 Cfr ibid.



23 Cfr ibid., 2 § 5: l.m. 12.



24 Cfr ibid.



25 Cfr ibid., 3 § 4; 4, l.m. 12-13.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License