Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Ecclesia in Urbe

IntraText CT - Text

  • Titulus III - COETUS CONSILIARIORUM VICARIATUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus III - COETUS CONSILIARIORUM VICARIATUS

 

Art. 19

 

Consilio episcopali praesidet Cardinalis Vicarius, atque constat Vices Gerente, Auxiliaribus Episcopis26 ac Praelato Secretario.

Art. 20

 

Cardinalis Vicarius iudicio Consilii Parochorum Praefectorum utitur, ad pastoralia dioecesana proposita componenda et comprobanda utque directoria proximae pastoralis actionis lineamenta designentur.27

Art. 21

 

Cardinalis Vicarius iudicio quoque utitur aliorum consiliorum dioecesanorum:28 Collegio videlicet consultorum,29 Consilio presbyterali30 atque Consilio pastorali,31 quae propriis constitutionibus ab eo comprobatis reguntur.

Art. 22

 

§ 1Consilium dioecesanum a rebus oeconomicis,32 cui praesidet Cardinalis Vicarius vel Vices Gerens, singulis annis debet subducere praeviam computationem procurationis oeconomicarum rerum atque introituum et exituum summariam rationem quae pro universo dioecesis regimine praevidentur nec non rationem accepti et expensi probare.

§ 2Cardinalis Vicarius de negotiis maioris momenti Consilium sententiam rogat.




26 Cfr ibid., 2 § 6; 3 § 4, l.m. 11-12.



27 Cfr ibid., 2 § 8, l.m. 11.



28 Cfr ibid., 2 § 7, l.m.



29 Cfr Codex Iuris Canonici, can. 502.



30 Cfr ibid., can. 495 ss.



31 Cfr ibid., can. 511 ss.



32 Cfr ibid., can. 492 ss.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License