|
Titulus
IV - VICARIATUS OFFICIA
Vicariatus, seu Curia dioecesana Romana, officiis rei pastoralis atque rei
administrativae constat nec non tribunalibus.33
Ut opem ferat Cardinali Vicario propria negotia
agenti, Vices Gerenti, Auxiliaribus Episcopis et Praelato Secretario generali
secretariae Officium constituitur.
§ 1 – Singula Officia praeter Moderatorem habere possunt Alterum a
moderatore et unum pluresve Ministros.
§ 2 – Omnium Officiorum Moderatores, sicut etiam Dioecesis
Romanae Parochi, a Cardinale Vicario nominantur, Nobis antea comprobantibus;
Alteri autem a moderatoribus ceterique ministri a Cardinale Vicario
nominantur.
Cancellarius facultatibus fruitur, quas Codex Iuris
Canonici34 eidem tribuit, atque cancellariae Officium dirigit.
§ 1 – Oeconomus facultatibus fruitur quas Codex Iuris
Canonici tribuit ei atque administrationis Officium dirigit.
§ 2 – Oeconomus dioecesanus ad quinquennium35
designatur, qui tamen ad continuata ulteriora etiam mandata confirmari potest.
Ut Dioecesis necessitatibus occurratur, secundum principia et normas quae
supra sunt significata, haec in Vicariatu officia conduntur, videlicet sedes et
ministeria, quae, etsi variis appellantur nominibus, tamen inter se gradu non
differunt:
pastoralis indolis
– Officium catecheticum et Ministerium pro catechumenatu
– Officium pastoralis curae
scholarum et religiosae institutionis
– Officium pro catholicis
scholis
– Officium liturgicum
– Officium cleri
– Ministerium pro clericorum continuata institutione
– Officium de vita consecrata
– Ministerium pro vocationibus
– Officium pro laicorum sodaliciis et confraternitatibus
– Institutum de communi inter Ecclesias missionali opera
– Officium ad oecumenismum adiuvandum nec non dialogum inter religiones et
novos cultus
– « Caritas » dioecesana
– Officium de pastorali migrantium cura
– Sedes pro apostolatu intra familias
– Ministerium pastorale pro iuvenibus
– Officium apostolatus pro Studiorum Universitatum alumnis
– Institutum pro valetudinis curatoribus
– Ministerium de socialibus operibus
– Sedes intrumentorum socialis communicationis
– Pastorale officium de liberis temporibus, de itineribus faciendis et
ludicris exercitiis
administrativi generis
– Officium cancellariae
– Ministerium pro matrimoniis
– Tabularium generale
– Tabularium historicum dioecesanum
– Officium administrationis
– Officium de rebus iuridicialibus
– Officium pro sacris aedificiis
– Sedes notionibus et numeris digerendis
Apud Vicariatum Urbis est constitutum, Cardinale Vicario
praeside, Opus Romanum Peregrinationum quod, ut sua proposita assequatur,
propria constitutione ac ordinatione regitur, ab ipso Cardinale Vicario
comprobatis.
§ 1 – Cardinalis Vicarius — Nobis antea comprobantibus — potestatem habet
nova Officia pastoralia condendi et immutandi aut exstinguendi exsistentia,
liberiore quodam iudicio quod progrediens ad
pastorales necessitates poscit accommodatio.
§ 2 – Cardinalis Vicarius commissiones dioecesanas naturae consultoriae
constituere potest, quae in negotiis gerendis ad
legitima Officia referuntur.
|