|
Titulus V - TRIBUNALIA
Apud Vicariatum Romanum tria diversa sunt Tribunalia, videlicet:
– Tribunal Ordinarium Romanae Dioecesis.36
– Tribunal Regionale Latii primae instantiae pro causis nullitatis Matrimonii.37
– Tribunal Appellationis.38
§ 1 – Cardinalis Vicarius, pro ordinaria potestate vicaria quam Summi
Pontificis nomine sustinet, iudex est ordinarius39 Dioecesis
Romanae ac Tribunalium Moderator.40
§ 2 – Romae Vices Gerens in Tribunalia propriam Cardinalis Vicarii
potestatem exercet eo absente vel impedito, aut ipsius officio vacante.41
Singula Tribunalia consistunt ex Vicario Iudiciali, aequo numero
Vice-Officialium additorum, ex Iudicibus, Promotoribus Iustitiae ac Defensoribus
Vinculi, ex Cancellario, congruo numero Notariorum42 et
ministris auxiliaribus.
§ 1 – Vicarii Iudiciales Tribunalium quae supramemoravimus ad quinquennium a Nobis nominantur,43 qui ad
continuata ulteriora etiam mandata confirmari possunt. Ad
Tribunal Ordinarium Romanae Dioecesis designatio fiet proponente Cardinale
Vicario; ad Tribunal Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii atque
ad Tribunal Appellationis nominationes fiant proponente Cardinale Vicario,
consentiente Conferentia Episcopali Latii.
§ 2 – Vicarii Iudiciales additicii atque Iudices a Cardinale Vicario ad quinquennium destinantur,44 Nobis antea
comprobantibus, qui ad continuata ulteriora mandata etiam confirmari possunt.
Cum agitur de nominationibus pro Tribunali Primae Instantiae pro causis
nullitatis matrimonii45 et pro Tribunali Appellationis,46 Cardinalis Vicarius, Conferentia
Episcopali Latii audita, officium tribuet.
§ 3 – Promotores Iustitiae, Defensores Vinculi,
Cancellarii, Notarii ceterique ministri cuncti a Cardinale Vicario designantur.
Quod autem attinet ad nominationem Promotorum
Iustitiae ac Defensorum Vinculi pro Tribunali Primae Instantiae pro causis
nullitatis matrimonii nec non pro Tribunali Appellationis, Cardinalis Vicarius
munus concredet audita Conferentia Episcopali Latii.
§ 1 – Praescripto salvo can. 1490 C.I.C. in supradictis
Tribunalibus gerunt personas Patronorum et Procuratorum partium pro causis
matrimonialibus ii qui, in Albo Procuratorum et Advocatorum Tribunalis
Romanae Rotae iam inscripti, a Cardinale Vicario comprobantur.
§ 2 – Alii Patroni et Procuratores, iis non exceptis qui in indicibus
continentur ceterorum Tribunalium ecclesiasticorum, patrocinium suscipere
possunt dumtaxat si in singulis casibus a Cardinale
Vicario comprobantur.47
§ 3 – Peritorum agere partes possunt ii qui a Cardinale
Vicario per ipsius decretum admittuntur.
§ 1 – Vicarius Iudicialis administrativam, disciplinarem et oeconomicam sui
Tribunalis auctoritatem exercet atque Moderatori rationem reddere debet.48
§ 2 – Singula Tribunalia propriam administrationem habent.49
§ 3 – Tribunalia, prout eorum iuridica condicio patitur,
mandata servabunt quae dabit Conferentia Episcopalis Italiae tam de regimine
administrativo quam de normis ad opus patronorum temperandum.
Vicarius Iudicialis cuiusque Tribunalis interiores regulas sui Tribunalis
Cardinali Vicario exhibet ab eo per decretum comprobandas, Conferentia
Episcopali Latii audita si agitur de regulis ad
Tribunal Primae Instantiae spectantibus pro causis nullitatis matrimonii,
itemque de Tribunali Appellationis. Hae regulae, quae adduntur iis, quas iam
decernunt Codex Iuris Canonici et praescripta Conferentiae Episcopalis Italiae,
prout superiore articulo sunt memorata, rationes definire debent ad administrativum, disciplinare et oeconomicum Tribunalis
opus gubernandum.50
§ 1 – Tribunal Ordinarium
Dioecesis Romanae, quod cann. 1419-1437 C.I.C. regitur, munus
in causis explet quas Codex committit Tribunali dioecesano primi gradus,
exceptis causis nullitatis matrimonii.
§ 2 – Tribunal Ordinarium
agitat causas quoque Sanctorum, secundum peculiaria mandata quae Apostolica
Sedes edixit, causas solutionis super rato et non consummato, causas
solutionis vinculi in favorem fidei.
§ 3 – Ad eius Vicarium Iudicialem pertinet exquirere elementa, quae ad definiendum forum competens can. 1673 nn. 3-4 C.I.C.
poscit, itemque suum dare congruum consensum.51
§ 4 – Ab hoc Tribunali appellatur ad Tribunal Appellationis
Vicariatus Romani vel ad Tribunal Romanae Rotae.52
§ 1 – Tribunal Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii potestatem
habet, haud secus quam statuitur Litteris Apostolicis motu proprio datis,
quarum titulus Qua Cura, tractandi causas nullitatis matrimonii Latii.53
§ 2 – Ab hoc Tribunali ad Tribunal Appellationis
Vicariatus Romani vel ad Tribunal Romanae Rotae appellatur.
§ 1 – Tribunal Appellationis causas excutit quae in primo gradu sunt
definitae:
– a Tribunali Ordinario Dioecesis Romanae;
– a Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii Regionis
Latii;
– a Tribunalibus Regionalibus Campano ac Sardiniensi pro causis nullitatis
matrimonii;
– a Tribunalibus Dioecesanis Dioecesium Latii;
– a Tribunali Ordinariatus Militaris pro Italia;54
– a Tribunali Praelaturae Personalis Sanctae Crucis et Operis Dei;55
§ 2 – Ab hoc Tribunali ad Rotae Romanae Tribunal
appellatur.56
Hae leges normaeque volumus nunc et futuro de tempore
plenam vim habeant initio ducto a die I mensis Maii, anno MCMXCVIII, minime
obstantibus quibuslibet rebus contrariis, etiam Constitutionibus et
Apostolicis Ordinationibus, quas Nos Decessoresque Nostri statuimus, aliisque
praescriptis, vel peculiarissima mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Ianuarii, in
Sollemnitate Sanctae Dei Genetricis Mariae, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri
vicesimo.
|