Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Ecclesia in Urbe

IntraText CT - Text

  • Titulus IV - VICARIATUS OFFICIA
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Titulus IV - VICARIATUS OFFICIA

 

Art. 23

 

Vicariatus, seu Curia dioecesana Romana, officiis rei pastoralis atque rei administrativae constat nec non tribunalibus.33

Art. 24

 

Ut opem ferat Cardinali Vicario propria negotia agenti, Vices Gerenti, Auxiliaribus Episcopis et Praelato Secretario generali secretariae Officium constituitur.

Art. 25

 

§ 1 – Singula Officia praeter Moderatorem habere possunt Alterum a moderatore et unum pluresve Ministros.

§ 2 – Omnium Officiorum Moderatores, sicut etiam Dioecesis Romanae Parochi, a Cardinale Vicario nominantur, Nobis antea comprobantibus; Alteri autem a moderatoribus ceterique ministri a Cardinale Vicario nominantur.

Art. 26

 

Cancellarius facultatibus fruitur, quas Codex Iuris Canonici34 eidem tribuit, atque cancellariae Officium dirigit.

Art. 27

 

§ 1 – Oeconomus facultatibus fruitur quas Codex Iuris Canonici tribuit ei atque administrationis Officium dirigit.

§ 2 – Oeconomus dioecesanus ad quinquennium35 designatur, qui tamen ad continuata ulteriora etiam mandata confirmari potest.

Art. 28

 

Ut Dioecesis necessitatibus occurratur, secundum principia et normas quae supra sunt significata, haec in Vicariatu officia conduntur, videlicet sedes et ministeria, quae, etsi variis appellantur nominibus, tamen inter se gradu non differunt:

pastoralis indolis

– Officium catecheticum et Ministerium pro catechumenatu

– Officium pastoralis curae scholarum et religiosae institutionis

– Officium pro catholicis scholis

– Officium liturgicum

– Officium cleri

– Ministerium pro clericorum continuata institutione

– Officium de vita consecrata

– Ministerium pro vocationibus

– Officium pro laicorum sodaliciis et confraternitatibus

– Institutum de communi inter Ecclesias missionali opera

– Officium ad oecumenismum adiuvandum nec non dialogum inter religiones et novos cultus

– « Caritas » dioecesana

– Officium de pastorali migrantium cura

– Sedes pro apostolatu intra familias

– Ministerium pastorale pro iuvenibus

– Officium apostolatus pro Studiorum Universitatum alumnis

– Institutum pro valetudinis curatoribus

– Ministerium de socialibus operibus

– Sedes intrumentorum socialis communicationis

– Pastorale officium de liberis temporibus, de itineribus faciendis et ludicris exercitiis

administrativi generis

– Officium cancellariae

– Ministerium pro matrimoniis

– Tabularium generale

– Tabularium historicum dioecesanum

– Officium administrationis

– Officium de rebus iuridicialibus

– Officium pro sacris aedificiis

– Sedes notionibus et numeris digerendis

Art. 29

 

Apud Vicariatum Urbis est constitutum, Cardinale Vicario praeside, Opus Romanum Peregrinationum quod, ut sua proposita assequatur, propria constitutione ac ordinatione regitur, ab ipso Cardinale Vicario comprobatis.

Art. 30

 

§ 1 – Cardinalis Vicarius — Nobis antea comprobantibus — potestatem habet nova Officia pastoralia condendi et immutandi aut exstinguendi exsistentia, liberiore quodam iudicio quod progrediens ad pastorales necessitates poscit accommodatio.

§ 2 – Cardinalis Vicarius commissiones dioecesanas naturae consultoriae constituere potest, quae in negotiis gerendis ad legitima Officia referuntur.




33 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 3 § 1: AAS 69 (1977), 12; art. 8 praesentis Constitutionis et – prout congruit – Codex Iuris Canonici, cann. 469-494.



34 Cfr cann. 474 et 482-488, prout congruunt.



35 Codex Iuris Canonici, can. 494.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License