| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannes Paulus PP. II Ecclesia in Urbe IntraText CT - Text |
|
|
|
|
Titulus V - TRIBUNALIA
Art. 31
Apud Vicariatum Romanum tria diversa sunt Tribunalia, videlicet: – Tribunal Ordinarium Romanae Dioecesis.36 – Tribunal Regionale Latii primae instantiae pro causis nullitatis Matrimonii.37 Art. 32
§ 1 – Cardinalis Vicarius, pro ordinaria potestate vicaria quam Summi Pontificis nomine sustinet, iudex est ordinarius39 Dioecesis Romanae ac Tribunalium Moderator.40 § 2 – Romae Vices Gerens in Tribunalia propriam Cardinalis Vicarii potestatem exercet eo absente vel impedito, aut ipsius officio vacante.41 Art. 33
Singula Tribunalia consistunt ex Vicario Iudiciali, aequo numero Vice-Officialium additorum, ex Iudicibus, Promotoribus Iustitiae ac Defensoribus Vinculi, ex Cancellario, congruo numero Notariorum42 et ministris auxiliaribus. Art. 34
§ 1 – Vicarii Iudiciales Tribunalium quae supramemoravimus ad quinquennium a Nobis nominantur,43 qui ad continuata ulteriora etiam mandata confirmari possunt. Ad Tribunal Ordinarium Romanae Dioecesis designatio fiet proponente Cardinale Vicario; ad Tribunal Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii atque ad Tribunal Appellationis nominationes fiant proponente Cardinale Vicario, consentiente Conferentia Episcopali Latii. § 2 – Vicarii Iudiciales additicii atque Iudices a Cardinale Vicario ad quinquennium destinantur,44 Nobis antea comprobantibus, qui ad continuata ulteriora mandata etiam confirmari possunt. Cum agitur de nominationibus pro Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii45 et pro Tribunali Appellationis,46 Cardinalis Vicarius, Conferentia Episcopali Latii audita, officium tribuet. § 3 – Promotores Iustitiae, Defensores Vinculi, Cancellarii, Notarii ceterique ministri cuncti a Cardinale Vicario designantur. Quod autem attinet ad nominationem Promotorum Iustitiae ac Defensorum Vinculi pro Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii nec non pro Tribunali Appellationis, Cardinalis Vicarius munus concredet audita Conferentia Episcopali Latii. Art. 35
§ 1 – Praescripto salvo can. 1490 C.I.C. in supradictis Tribunalibus gerunt personas Patronorum et Procuratorum partium pro causis matrimonialibus ii qui, in Albo Procuratorum et Advocatorum Tribunalis Romanae Rotae iam inscripti, a Cardinale Vicario comprobantur. § 2 – Alii Patroni et Procuratores, iis non exceptis qui in indicibus continentur ceterorum Tribunalium ecclesiasticorum, patrocinium suscipere possunt dumtaxat si in singulis casibus a Cardinale Vicario comprobantur.47 § 3 – Peritorum agere partes possunt ii qui a Cardinale Vicario per ipsius decretum admittuntur. Art. 36
§ 1 – Vicarius Iudicialis administrativam, disciplinarem et oeconomicam sui Tribunalis auctoritatem exercet atque Moderatori rationem reddere debet.48 § 2 – Singula Tribunalia propriam administrationem habent.49 § 3 – Tribunalia, prout eorum iuridica condicio patitur, mandata servabunt quae dabit Conferentia Episcopalis Italiae tam de regimine administrativo quam de normis ad opus patronorum temperandum. Art. 37
Vicarius Iudicialis cuiusque Tribunalis interiores regulas sui Tribunalis Cardinali Vicario exhibet ab eo per decretum comprobandas, Conferentia Episcopali Latii audita si agitur de regulis ad Tribunal Primae Instantiae spectantibus pro causis nullitatis matrimonii, itemque de Tribunali Appellationis. Hae regulae, quae adduntur iis, quas iam decernunt Codex Iuris Canonici et praescripta Conferentiae Episcopalis Italiae, prout superiore articulo sunt memorata, rationes definire debent ad administrativum, disciplinare et oeconomicum Tribunalis opus gubernandum.50 Art. 38
§ 1 – Tribunal Ordinarium Dioecesis Romanae, quod cann. 1419-1437 C.I.C. regitur, munus in causis explet quas Codex committit Tribunali dioecesano primi gradus, exceptis causis nullitatis matrimonii. § 2 – Tribunal Ordinarium agitat causas quoque Sanctorum, secundum peculiaria mandata quae Apostolica Sedes edixit, causas solutionis super rato et non consummato, causas solutionis vinculi in favorem fidei. § 3 – Ad eius Vicarium Iudicialem pertinet exquirere elementa, quae ad definiendum forum competens can. 1673 nn. 3-4 C.I.C. poscit, itemque suum dare congruum consensum.51 § 4 – Ab hoc Tribunali appellatur ad Tribunal Appellationis Vicariatus Romani vel ad Tribunal Romanae Rotae.52 Art. 39
§ 1 – Tribunal Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii potestatem habet, haud secus quam statuitur Litteris Apostolicis motu proprio datis, quarum titulus Qua Cura, tractandi causas nullitatis matrimonii Latii.53 § 2 – Ab hoc Tribunali ad Tribunal Appellationis Vicariatus Romani vel ad Tribunal Romanae Rotae appellatur. Art. 40
§ 1 – Tribunal Appellationis causas excutit quae in primo gradu sunt definitae: – a Tribunali Ordinario Dioecesis Romanae; – a Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii Regionis Latii; – a Tribunalibus Regionalibus Campano ac Sardiniensi pro causis nullitatis matrimonii; – a Tribunalibus Dioecesanis Dioecesium Latii; – a Tribunali Ordinariatus Militaris pro Italia;54 – a Tribunali Praelaturae Personalis Sanctae Crucis et Operis Dei;55 § 2 – Ab hoc Tribunali ad Rotae Romanae Tribunal appellatur.56 Hae leges normaeque volumus nunc et futuro de tempore plenam vim habeant initio ducto a die I mensis Maii, anno MCMXCVIII, minime obstantibus quibuslibet rebus contrariis, etiam Constitutionibus et Apostolicis Ordinationibus, quas Nos Decessoresque Nostri statuimus, aliisque praescriptis, vel peculiarissima mentione dignis. Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Ianuarii, in Sollemnitate Sanctae Dei Genetricis Mariae, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
|
36 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 12 § 1: AAS 69 (1977), 15; Codex Iuris Canonici, can. 1419 § 1. 37 Cfr Pius XI, Litt. Ap. Qua cura (8 Decembris 1938): AAS 30 (1938), 410-413; Codex Iuris Canonici, can. 1423. 38 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987): AAS 80 (1988), 121-124; Codex Iuris Canonici, can. 1439. 39 Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1419. 40 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 12 § 2: AAS 69 (1977), 15; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « b »: AAS 80 (1988), 123. 41 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 12 § 2: AAS 69 (1977), 15. 42 Cfr ibid., 13, l.m.; can. Codex Iuris Canonici, can. 1420-1437. 43 Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1422; Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 14: AAS 69 (1977), 15. 44 Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1422. 45 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 14: AAS 69 (1977), 15. 46 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « c »: AAS 80 (1988), 123. 47 Cfr Conferentia Episcopalis Italiae, Norme circa il regime amministrativo dei Tribunali Ecclesiastici Regionali italiani e l'attività di patrocinio svolta presso gli stessi, 5 § 1: Notiziario della C.E.I, n. 2, 26 Martii 1997. 48 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 15: AAS 69 (1977), 15-16. 49 Cfr ibid., 13: l.m. 15; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « d »: AAS 80 (1988), 123. 50 Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977), 16-17: AAS 69 (1977), 16. 51 Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici Authentice Interpretando, Responsio diei 28 Februarii 1986: AAS 78 (1986), 1323. 52 Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « a »: AAS 80 (1988), 123. 53 Cfr sub I.: AAS 30 (1938), 412; Codex Iuris Canonici, can. 1423 § 2. 54 Cfr Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae, Decretum prot. 442088 SAT., diei 22 Septembris 1988. 55 Cfr ID., Decretum prot. 4419196 SAT., diei 15 Ianuarii 1996. 56 Codex Iuris Canonici, can. 1444. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |