1.
Varie diabolus aemulatus est veritatem. adfectavit illam aliquando defendendo concutere. unicum dominum vindicat, omnipotentem mundi conditorem, ut
et de unico haeresim faciat. ipsum dicit patrem
descendisse in virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse
Iesum Christum. excidit sibi coluber, quia Iesum
Christum post baptisma Ioannis temptans ut filium dei adgressus est, certus
filium deum habere vel ex ipsis scriptures de quibus tunc temptationem
struebat:
2. Si tu es filius dei, dic ut
lapides isti panes fiant ; item, Si tu es filius dei,
deice te hinc; scriptum est enim quod mandavit angelis suis super te, utique
pater, ut te manibus suis tollant necubi ad lapidem pedem tuum offendas.
3. aut
numquid mendacium evangeliis exprobrabit dicens, Viderit Matthaeus et Lucas;
ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem cominus temptavi ideo et
accessi, ideo et temptavi ; ceterum si filius dei esset nunquam illum fortasse
dignarer? sed enim ipse potius a primordio mendax est,
et si quem hominem de suo subornavit, ut Praxean.
4. nam iste primus ex Asia hoc
genus perversitatis intulit Romam, homo et alias inquietus, insuper de
iactatione martyrii inflatus ob solum et simplex et breve carceris taedium,
quando etsi corpus suum tradidisset exurendum nihil profecisset, dilectionem
dei non habens cuius charismata quoque expugnavit.
5. nam
idem tunc episcopum romanum, agnoscentem iam prophetias Montani, Priscae, Maximillae,
et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis
prophetis et ecclesiis eorum adseverando et praecessorum eius auctoritates
defendendo coegit et litteras pacis revocare iam emissas et a proposito
recipiendorum charismatum concessare. ita duo negotia
diaboli Praxeas Romae procuravit, prophetiam expulit et haeresim intulit,
paracletum fugavit et patrem crucifixit.
6. fruticaverant
avenae Praxeanae hic quoque superseminatae, dormientibus multis in simplicitate
doctrinae: traductae dehinc per quem deus voluit, etiam evulsae videbantur. denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et
manet chirographum apud psychicos apud quos tunc gesta res est.
7. exinde
silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti
atque defensio disiunxit a psychicis. avenae vero
illae ubique tunc semen excusserant: ita aliquamdiu per hypocrisin subdola
vivacitate latitavit et nunc denuo erupit. sed et
denuo eradicabitur, si voluerit dominus, in isto commeatu: si quo minus, die
suo colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis igni
inextinguibili cremabuntur.
1. Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse
deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos
vero et semper, et nunc magis ut instructiores per paracletum, deductorem
scilicet omnis veritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac tamen
dispensatione, quam oi0konomi/an dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo
ipsius qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo factum
est nihil: hunc missum a patre in virginem et ex ea natum hominem et deum,
filium hominis et filium dei, et cognominatum Iesum Christum: hunc passum, hunc
mortuum et sepultum secundum scripturas, et resuscitatum a patre et in caelo
resumptum sedere ad dexteram patris venturum iudicare vivos et mortuos: qui
exinde miserit, secundum promissionem suam, a patre spiritum sanctum
paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in patrem et filium et
spiritum sanctum.
2.
hanc regulam ab initio evangelii decucurrisse, etiam
ante priores quosque haereticos nedum ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa
posteritas omnium haereticorum quam ipsa novellitas Praxeae hesterni. quo peraeque adversus universas haereses iam hinc
praeiudicatum sit id esse, verum quodcunque primum, id esse adulterum
quodcunque posterius.
3.
sed salva ista praescriptione ubique tamen propter
instructionem et munitionem quorundam dandus est etiam retractatibus locus, vel
ne videatur unaquaeque perversitas non examinata sed praeiudicata damnari, maxime
haec quae se existimat meram veritatem possidere dum unicum deum non alias
putat credendum quam si ipsum eundemque et patrem et filium et spiritum sanctum
dicat:
.
4.
quasi non sic quoque unus sit omnia dum ex uno omnia,
per substantiae scilicet unitatem, et nihilo minus custodiatur oikonomiaj
sacramentum quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens patrem et
filium et spiritum, tres autem non statu sed gradu, nec substantia sed forma,
nec potestate sed specie, unius autem substantiae et unius status et unius
potestatis, quia unus deus ex quo et gradus isti et formae et species in nomine
patris et filii et spiritus sancti deputantur. quomodo
numerum sine divisione patiuntur procedentes tractatus demonstrabunt.
1. Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et
idiotae, quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a
pluribus diis saeculi ad unicum et verum deum transfert, non intellegentes
unicum quidem sed cum sua oeconomia esse credendum, expavescunt ad oeconomiam. numerum et dispositionem trinitatis divisionem praesumunt
unitatis, quando unitas ex semetipsa derivans trinitatem non destruatur ab illa
sed administretur. itaque duos et tres iam iactitant a
nobis praedicari, se vero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas
irrationaliter collecta haeresim faciat et trinitas rationaliter expensa
veritatem constituat.
2.
Monarchiam, inquiunt, tenemus et ita sonum ipsum vocaliter
exprimunt etiam Latini, et tam opifice ut putes illos tam bene intellegere
monarchiam quam enuntiant; sed monarchiam sonare student Latini,
oi0konomi/an intellegere nolunt etiam Graeci. at ego,
si quid utriusque linguae praecerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio
quam singulare et unicum imperium: non tamen praescribere monarchiam ideo quia
unius sit eum cuius sit aut filium non habere aut ipsum se sibi filium fecisse
aut monarchiam suam non per quos velit administrare. atquin
nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut
non etiam per alias proximas personas administretur quas ipsa prospexerit
officiales sibi:
3.
si vero et filius fuerit ei cuius monarchia sit, non
statim dividi eam et monarchiam esse desinere si particeps eius adsumatur et
filius, sed proinde illius esse principaliter a quo communicatur in filium, et
dum illius est proinde monarchiam esse quae a duobus tam unitis continetur.
4.
igitur si et monarchia divina per tot legiones et
exercitus angelorum administratur sicut scriptum est, Milies centies centena
milia adsistebant ei et milies centena milia apparebant ei, nec ideo unius esse
desiit, ut desinat monarchia esse quia per tanta milia virtutum procuratur,
5.
quale est ut deus divisionem et dispersionem pati
videatur in filio et in spiritu sancto secundum et tertium sortitis locum, tam
consortibus substantiae patris, quas non patitur in tot angelorum numero et
quidem tam <alienorum> a substantia patris? membra
et pignora et instrumenta et ipsam vim ac totum censum monarchiae eversionem
deputas eius? non recte.
6.
malo te ad sensum rei quam ad sonum vocabuli exerceas.
eversio enim monarchiae illa est tibi intellegenda cum
alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc aemula
superducitur, cum alius deus infertur adversus creatorem cum Marcione,
cum plures secundum Valentinos et Prodicos: tunc in monarchiae eversionem cum
in creatoris destructionem.
1. Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de
substantia patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre
consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam quam a patre
filio traditam in filio servo? hoc mihi et in tertium
gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde puto quam a patre per filium.
2.
vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui
dispositionem et dispensationem eius evertis in tot nominibus constitutam in
quot deus voluit. adeo autem manet in suo statu, licet
trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem apostolus
scribit de ultimo fine, Cum tradiderit regnum deo et patri. oportet
enim eum regnare usque dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, scilicet
secundum psalmum, Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum. cum autem subiecta erunt illi omnia
absque eo qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi qui ei subiecit
omnia, ut sit deus omnia in omnibus.
3.
videmus igitur non obesse monarchiae filium, etsi hodie apud filium est, quia
et in suo statu est apud filium et cum suo state restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine destruet <si> filium admittat
cui et traditam eam a patre et a quo quandoque restituendam patri constat.
4.
hoc uno capitulo epistulae apostolicae potuimus iam et
patrem et filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et
filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum et cui tradidit, item qui subiecit
<et cui subiecit>, duo sint necesse est.
1. Sed quia duos unum volant esse, ut idem pater et filius
habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et qui sit et quomodo
sit, et ita res ipsa formam suam scripturis et interpretationibus earum
patrocinantibus vindicabit. aiunt quidam et Genesim in
Hebraico ita incipere, In principio deus fecit sibi filium. hoc
ut firmum non sit alia me argumenta deducunt ab ipsa dei dispositione qua fuit
ante mundi constitutionem ad usque filii generationem.
2.
ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et locus
et omnia. solus autem quia nihil aliud
extrinsecus praeter illum. ceterum ne tunc quidem
solus: habebat enim secum quam habebat in semetipso rationem, suam scilicet. rationalis enim deus, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso
omnia: quae ratio sensus ipsius est.
3.
hanc Graeci lo&gon dicunt, quo vocabolo etiam
sermonem appellamus: ideoque iam in usu est nostrorum per simplicitatem
interpretationis sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis
rationem competat antiquiorem haberi, quia [non] sermonalis a principio sed
rationalis deus etiam ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione
consistens priorem eam ut substantiam suam ostendat.
4.
tamen et sic nihil interest. nam etsi deus nondum
sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum
habebat, tacite cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat
dicturus: cum ratione enim sua cogitans atque disponens, sermonem eam
efficiebat quam sermone tractabat.
5.
idque quo facilius intellegas, ex te ipso ante recognosce ut ex imagine et
similitudine dei, quo habeas et tu in temetipso
rationem qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum
factus sed etiam ex substantia ipsius animatus. vide,
cum tacitus tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te, occurrente
ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum.
6.
quodcunque cogitaveris sermo est, quodcunque senseris ratio
est: loquaris illud in animo necesse est, et dum loqueris conlocutorem pateris
sermonem, in quo inest haec ipsa ratio qua cum eo cogitans loquaris per quem
loquens cogitas. ita secundus quodammodo in te est
sermo per quem loqueris cogitando et per quem cogitas loquendo: ipse sermo
alius est.
7.
quanto ergo plenius hoc agitur in deo cuius tu quoque imago et similitudo
censeris, quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem? possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum ante
universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in semetipso proinde
rationem et in ratione sermonem quem secundum a se faceret agitando intra se.
1. Haec vis et haec divini sensus dispositio apud
scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. quid
enim sapientius ratione dei sive sermone? itaque
sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam: primo, Dominus creavit me
initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes
collocarentur; ante omnes autem colles generavit me - in sensu suo scilicet
condens et generans.
2. dehinc adsistentem eam ipsa separatione cognosce:
Cum pararet, inquit, caelum aderam illi simul; et quomodo fortia faciebat super
ventos quae sursum nubila, et quomodo tutos ponebat fontes eius quae sub caelo,
ego eram cum illo compingens, ego eram ad quam gaudebat; cottidie autem
oblectabar in persona ipsius.
3.
nam ut primum deus voluit ea quae cum sophia et
ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species suas edere,
ipsum primum protulit sermonem habentem in se individuas suas rationem et
sophiam, ut per ipsum fierent universa per quem erant cogitata atque disposita,
immo et facta iam quantum in dei sensu: hoc enim eis deerat, ut coram quoque in
suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.
1. Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum
sumit, sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. haec
est nativitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab eo primum ad
cogitatum in nomine sophiae - Dominus condidit me initium viarum; dehinc
generatus ad effectum - Cum pararet caelum aderam illi; exinde eum patrem sibi
faciens de quo procedendo filius factus est primogenitus, ut ante omnia
genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus, proprie de vulva cordis ipsius
secundum quod et pater ipse testatur, Eructavit cor meum sermonem optimum;
2.
ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona
illius, Filius meus es tu, ego hodie genui te, et, Ante luciferum genui te.
3.
sic et filius ex sua persona profitetur patrem in
nomine sophiae, Dominus condidit me initium viarum in opera sua, ante omnes
autem colles generavit me. nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam se
a domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta
esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum, Sermone eius caeli confirmati
sunt et spiritu eius omnes vires eorum - utique eo spiritu qui sermoni inerat -
apparet unam eandemque vim esse, nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione
sermonis, quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum confirmavit,
per quam omnia facta sunt et sine qua nihil factum est.
4.
nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in
sophiae et in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius
factus est dei, de quo prodeundo generatus est.
5.
ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spirito et sophia et
ratione constructam? plane. non vis enim eum
substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona
quaedam videri possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere, patrem
et filium, deum et sermonem:
6.
quid est enim, dices, sermo nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt
aer offensus intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et inane et
incorporale? at ego nihil dico de deo inane et vacuum
prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere substantia quod
de tanta substantia processit et tantas substantias fecit;
7.
fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. quale
est ut nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus
plena et incorporalis corporalia sit operatus? nam
etsi potest aliquando quid fieri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest
fieri per id quod vacuum et inane est.
8.
vacua et inanis res est sermo dei qui filius dictus
est, qui ipse deus cognominatus est, Et sermo erat apud deum et deus erat
sermo? scriptum est, Non sumes nomen dei in vanum. hic certe est qui in effigie dei constitutus non rapinam
existimavit esse se aequalem deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen in nulla: quis enim negabit deum
corpus esse, etsi deus spiritus est? spiritus enim
corpus sui generis in sua effigie.
9.
sed et si invisibilia illa, quaecunque sunt, habent
apud deum et suum corpus et suam formam per quae sali deo visibilia sunt,
quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sine substantia non erit. quaecunque ergo substantia sermonis fuit, illam dico
personam et illi nomen filii vindico, et dam filium agnosco secundum a patre
defendo.
1. Hoc si qui putaverit me probolh_n aliquam
introducere, id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus
alium atque alium aeonem de aeone producens, primo quidem dicam tibi, non ideo
non utitur et veritas vocabulo isto et re ac censu eius quia et haeresis
utatur: immo haeresis potius ex veritate accepit quod ad mendacium suum
strueret.
2.
prolatus est sermo dei an non? hic
mecum gradum fige. si prolatus est, cognosce probolh_n
veritatis, et viderit haeresis si quid de veritate imitata est. iam nunc quaeritur quis quomodo utatur aliqua re et vocabulo
eius. Valentinus probola_j suas discernit et separat ab
auctore, et ita longe ab eo ponit ut aeon patrem nesciat; denique desiderat
nosse nec potest, immo et paene devoratur et dissolvitur in reliquam
substantiam.
3.
apud nos autem solus filius patrem novit, et sinum
patris ipse exposuit, et omnia apud patrem audivit et vidit, et quae mandatus
est a patre ea et loquitur, nec suam sed patris perfecit voluntatem, quam de
proximo immo de initio noverat.
4.
quis enim scit quae sint in deo nisi spiritus qui in
ipso, est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita
dixerim sermonis corpus est spiritus. sermo ergo et in
patre semper, sicut dicit, Ego in patre: et apud deum semper, sicut scriptum
est, Et sermo erat apud deum: et nunquam separatus a patre aut alias a patre
quia Ego et pater unum sumus.
5.
haec erit probolh_ veritatis, custos unitatis, qua
prolatum dicimus filium a patre sed non separatum. protulit
enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et
fons fluvium et sol radium: nam et istae species probolhai\ sunt earum
substantiarum ex quibus prodeunt. nec dubitaverim
filium licere et radicis fruticem et fontis fluvium et solis radium, quia omnis
origo parens est et omne quod ex origine profertur progenies est, multo magis
sermo dei qui etiam proprie nomen filii accepit: nec frutex tamen a radice nec
fluvius a fonte nec radius a sole discernitur, sicut nec a deo sermo.
6. igitur secundum horum
exemplorum formam profiteor me duos licere deum et sermonem eius, patrem et
filium ipsius: nam et radix et frutex duae res sunt sed coniunctae, et fons et
flumen duae species sunt sed indivisae, et sol et radius duce formae sunt sed cohaerentes.
7. omne
quod prodit ex aliquo secundum sit eius necesse est de quo prodit, nec ideo
tamen est separatum. secundus autem ubi est, duo sunt,
et tertius ubi est, tres sunt. tertius enim est
spiritus a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice et tertius a
fonte rivus ex flamine et tertius a sole apex ex radio: nihil tamen a matrice
alienatur a qua proprietates suas ducit. ita trinitas
per consertos et connexos gradus a patre decurrens et monarchiae nihil
obstrepit et oeconomiae statum protegit.
1.
Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid
quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse patrem et alium filium et
alium spiritum (male accepit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi
diversitatem sonet et ex diversitate separationem protendat patris et filii et
spiritus: necessitate autem hoc dico cum eundem patrem et filium et spiritum
contendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes) non tamen diversitate
alium filium a patre sed distributione, nec divisione alium sed distinctione,
quia non sit idem pater et filius, vel modulo alias ab alio.
2. pater
enim tota substantia est, filius vero, derivatio totius et portio, sicut ipse
profitetur, Quia pater maior me est: a quo et minoratus canitur in psalmo,
Modicum quid citra angelos. sic et pater alias a
filio, dum filio maior, dum alias qui generat alius qui generatur, dum alius
qui mittit alius qui mittitur, dum alius qui facit alius per quem fit.
3. bene
quod et dominus usus hoc verbo in persona paracleti non divisionem significavit
sed dispositionem: Rogabo enim, inquit, patrem et alium advocatum mittet vobis,
spiritum veritatis. sic alium a se paracletum, quomodo
et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut
nos secundum in filio, propter oeconomiae observationem.
4. ipsum
quod pater et filius dicuntur nonne aliud ab alio est? utique
omnia quod vocantur hoc erunt, et quod erunt hoc vocabuntur, et permiscere se
diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum quarum erunt vocabula.
Est est, non non: nam quod amplius est hoc a malo est.
1. Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox neque pater idem et filius,
ut sint ambo unus et utrumque alter, quod vanissimi isti monarchiani volunt. ipse se, inquiunt, filium sibi fecit.
2. atquin
pater filium facit et patrem filius: et qui ex alterutro fiunt a semetipsis
sibi fieri nullo modo possunt, ut
pater se sibi filium faciat et filius se sibi patrem praestet.
3.
quae instituit deus etiam ipse custodit. habeat
necesse est pater filium ut pater sit, et filius patrem ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse: verbi gratia, ut maritus
sim habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. sic
etiam ut pater sim filium habeo, non ipse mihi ero filius: et ut filius sim
patrem habeo, non ipse mihi ero pater.
4.
ero enim me faciunt si habuero tunc ero, pater si
filium habeam, filius ero si patrem. porro si ipse ero
quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem quia ipse ero pater, nec
filium quia ipse ero filius. in quantum autem alterum
ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuero, alterum
non ero dum alterum non habeo. si enim ipse ero filius
qui et pater, iam non habeo filium sed ipse sum filius. non
habendo autem filium dum ipse sum filius, quomodo pater ero? habere
enim filium debeo ut pater sim: non sum ergo filius, quia patrem non habeo qui
facit filium.
5.
aeque si ipse sum pater qui et filius, iam non habeo
patrem sed ipse sum pater. non habendo autem patrem
dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere enim
patrem debeo ut filius sim: non ergo ero pater, quia filium non habeo qui facit
patrem.
6.
hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere
dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit,
ut et pater non sit qui scilicet filium non habet, et filius non sit qui aeque
patrem non habet: dum enim pater est filius non erit. sic
monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent.
7.
sed nihil deo difficile. quis hoc nesciat? et impossibilia apud saeculum possibilia apud deum quis
ignoret? et Stulta mundi elegit deus, ut confundat
sapientia. legimus omnia. ergo,
inquiunt, difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus
traditam formam rebus humanis: nam et sterilem parere contra naturam difficile
deo non fuit, sicut nec virginem.
8.
plane nihil deo difficile: sed si tam abrupte in
praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de deo confingere
poterimus quasi fecerit, quia facere potuerit. non
autem, quia omnia potest facere, ideoque credendum est illum fecisse etiam quod
non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si
voluisset, deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis
praestitit: non tamen quia potuit statim et fecit. potuit
et Praxean et omnes pariter haereticos statini extinxisse: non tamen quia
potuit extinxit. oportebat enim et milvos esse et
haereticos, oportebat et patrem crucifigi. hac ratione
erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque non fecerit non quia non
potuerit sed quia noluerit.
9.
dei enim posse velle est, et non posse nolle: quod
autem voluit, et potuit et ostendit. ergo quia si
voluit semetipsum sibi filium facere potuit, et quia si potuit fecit, font
probabis illum et potuisse et voluisse si probaveris illum fecisse.
1. Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos
probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. si
enim filium nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,
sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non ipse de quo prodiit: non enim
ipse prodiit ex semetipso. porro qui eundem patrem
dicis et filium, eundem et protulisse ex semetipso facis et prodisse quod deus
est. si potuit fecisse, non tamen fecit.
2.
aut exhibe probationem quam expostulo meae similem, id est sic scripturas
eundem filium et patrem ostendere quemadmodum apud nos distincte pater et
filius demonstrantur: distincte inquam, non divise. sicut
ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem optimum, haec tu contra
opponas alicubi dixisse deum, Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse
sit qui et eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus
sit, si ipse est et sermo et deus.
3.
ecce ego propono patrem filio dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te: si velis ut credam ipsum esse patrem et filium, ostende
sic pronuntiatum alibi, Dominus dixit ad se, Filius meus sum ego, ego hodie
generavi me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi me
initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles generavi me; et si qua
alia in hunc modum sunt. quem autem verebatur deus
dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat? an
verebatur ne non crederetur si simpliciter se et patrem et filium
pronuntiasset?
4.
unum tamen veritus est, mentiri veritatis auctorem semetipsum
et suam veritatem. et ideo veracem deum
credens, scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse nec aliter
disposuisse quam pronuntiavit. tu porro eum mendacem
efficias et fallacem, et deceptorem fidei huius, si cum ipse esset sibi filius
alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem et
distinctionem trinitatis ostendant a quibus et praescriptio nostra deducitur,
non posse unum atque eundem videri qui loquitur et de quo loquitur et ad quem
loquitur, quia neque perversitas neque fallacia deo congruat, ut cum ipse esset
ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum loquatur.
5.
accipe igitur et alias voces patris de filio per Esaiam: Ecce
filius meus quem elegi, dilectus meus in quem bene sensi; ponam spiritum meum
super ipsum et iudicium nationibus annuntiabit. accipe
et ad ipsum: Magnum tibi est ut voceris filius meus ad statuendas tribus Iacob
et ad convertendam dispersionem Israelis; posui te in lucem nationum, ut sis
salus in extremum terrae.
6.
accipe nunc et filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit
me ad evangelizandum hominibus. item in psalmo ad
patrem de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati
universae venturae. item in alio: Domine quid
multiplicati sunt qui comprimunt me?
7.
sed et omnes paene psalmi qui Christi personam sustinent filium ad patrem, id est Christum ad deum, verba facientem repraesentant.
animadverte etiam spiritum loquentem ex tertia persona
de patre et filio: Dixit dominus domino meo, Sede ad dexteram meam donec ponam
inimicos tuos scabellum pedoni tuorum.
8.
item per Esaiam: Haec dicit dominus domino meo Christo. item
per eundem ad patrem de filio: Domine, quis credidit auditui nostro et brachium
domini cui revelatum est? annuntiavimus de illo sicut
puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria.
9. haec
pauca de multis: nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in
singulis capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem
congressum in retractatibus habeamus. his itaque
paucis tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur:
10.
est enim ipse qui pronuntiat spiritus, et pater ad
quem pronuntiat, et filius de quo pronuntiat. sic et
cetera, quae nunc a patre de filio vel ad filium, nunc a filio de patre vel ad
patrem, nunc a spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate
constituunt.
1. Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi
non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis
pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum
debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, utpote
unicus et singularis.
2.
sed et in sequentibus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex
nobis, fallit aut ludit, ut cum unus et solus et singularis esset numerose loqueretur.
aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei
interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? an
quia ipse erat pater filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter
sibi loquebatur?
3.
immo quia iam adhaerebat illi filius, seconda persona, sermo ipsius, et tertia,
spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit
Faciamus et Nostrani et Nobis. cum quibus enim
faciebat hominem, et quibus faciebat similem? filio
quidem qui erat induturus hominem, spiritu vero qui erat sanctificaturus
hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur.
4.
denique sequens scriptura distinguit inter personas: <Et
fecit> deus hominem, ad imaginem dei fecit illum. cur
non suam, si unus qui faciebat et non erat ad cuius faciebat? erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet,
qui homo futurus certior et verior imaginem suam fecerat dici hominem qui tunc
de limo formari habebat, imago veri et similitudo.
5.
sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? primum quidem, nondum filio apparente Et dixit deus Fiat
lux, et facta est. ipse statim sermo lux vera quae
illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. exinde autem in sermone, Christo adsistente et
administrante, deus voluit fieri et deus fecit: Et dixit deus Fiat firmamentum,
et fecit deus firmamentum; Et dixit deus Fiant luminaria, et fecit deus
luminare maius et minus. sed et cetera utique idem
fecit qui et priora, id est sermo dei per quem omnia facta sunt et sine quo
factum est nihil.
6.
qui si ipse deus est secundum Ioannem - Deus erat
sermo - habes duos, alium dicentem ut fiat, alium facientem. alium
autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae non substantiae
nomine, ad distinctionem non ad divisionem.
7.
ceterum <etsi> ubique teneo unam substantiam in tribus
cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet et
eum qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret
dum iuberet fieri. per eum tamen iubebat, haud sibi
iussurus si unus esset, aut sine iussu facturus; quia non expectasset ut sibi
iuberet.
1. Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si
alius deus dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si
tam durus es, puta interim. et ut adhuc amplius hoc
putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: Thronus tuus, deus, in aevum,
<virga directionis> virga regni tui; dilexisti iustitiam et odisti
iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus.
2.
si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, affirmat et
hic duos deos +pro virga regni tui+. inde et Esaias ad
personam Christi, Et Seboin, inquit, viri elati, ad te transibunt et post te
sequentur vincti manibus et te adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus
noster et nesciebamus, deus Israelis. et hic enim
dicendo Deus in te, et Tu deus, duos proponit, qui erat in Christo et Christum
ipsum.
3.
plus est quod in evangelio totidem invenies: In principio
erat sermo et sermo erat apud deum et deus erat sermo: unus qui erat, et alius
penes quem erat. sed et nomen domini in duobus
lego: Dixit dominus domino meo, Sede ad dexteram meam. et
Esaias haec dicit Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui
revelatuni est? brachium enim tuum non <domini>
dixisset, si non dominum patrem et dominum filium intellegi vellet.
4.
etiam adhuc antiquior Genesis: Et pluit dominus super Sodomam
et Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec
aut nega scripta, aut quis es ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt,
maxime quae non in allegoriis et parabolis sed in definitionibus certis et
simplicibus habent sensum? quodsi ex illis es qui tunc
dominum non sustinebant dei se filium ostendentem ne eum dominum crederent,
recordare tu cum illis scriptum esse, Ego dixi, Vos dii estis et filii
altissimi; et, Stetit deus in ecclesia deorum: ut si homines per fidem filios
dei factos deos scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero
et unico dei filio <dei> et domini nomen iure contulisse.
5.
ergo, inquis, provocabo te ut hodie quoque ex
auctoritate istarum scripturarum constanter duos deos et duos dominos
praedices. absit. nos enim, qui et tempora et causas,
scripturarum per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti non hominum
discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres cum spiritu
sancto, secundum rationem oeconomiae quae facit numerum, ne, ut vestra
perversitas infert, pater ipse credatur natus et passus, quod non licet credi
quoniam non ita traditum est.
6.
duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus: non quasi non
et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et deus unusquisque, sed
quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset
Christus, et deus agnosceretur et dominus vocaretur quia filius dei et domini. si enim una persona
et dei et domini in scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus
ad nomen dei et domini - nemo enim alius praeter unus deus et unus dominus
praedicabatur - et futurum erat ut ipse pater descendisse videretur quia unus
deus et unus dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur quae in
materiam fidei prospecta atque dispensata est.
7.
at ubi venit Christus et cognitus est a nobis quod
ipse <sit> qui numerum retro fecerat factus secundus a patre et cum
spiritu tertius, etiam pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam
nomen dei et domini in unionem: ut, quia nationes a multitudine idolorum
transirent ad unicum deum, et differentia constitueretur inter cultores unius
et plurimae divinitatis.
8.
nam et lacere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis,
lumen mundi unum et deum et dominum colentes et nominantes. ceterum si ex conscientia qua scimus dei nomen et domini et
patri et filio et spiritui convenire deos et dominos nominaremus, extinxissemus
faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret
occasio iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici quorum dei
plures.
9.
itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed apostolum sequar ut si pariter nominandi fuerint pater et filius deum patrem
appellem et Iesum Christum dominum nominem. solum
autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus: Ex quibus Christus,
qui est, inquit, deus super omnia, benedictus in aevum omne.
10.
nam et radium solis seorsum solem vocabo: solem autem
nominans cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam etsi soles duos faciam, tamen et solem et radium eius
tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae numerabo quam deum
et sermonem eius, quam patrem et filium.
1. Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus
patrem et filium, quae invisibilem deum determinavit. cum
enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum dicens, Si ergo inveni
gratiam coram te, manifesta mihi te ut cognoscenter videam te: Non potes
videre, inquit, faciem meam ; non enim videbit homo faciem meam et vivet - id
est morietur qui viderit.
2.
invenimus enim et a multis deum visum et neminem tamen
eorum qui eum viderant mortuum: visum quidem deum secundum hominum capacitates,
non secundum plenitudinem divinitatis. nam patriarchae deum vidisse referuntur
ut Abraham et Iacob, et prophetae ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non
sunt. igitur aut mori debuerant si eum viderant - deum
enim nemo videbit et vivet; aut si deum viderunt et mortui non sunt, scriptura
mentitur deum dixisse, Faciem meam homo si viderit non vivet; aut scriptura mentitur
[cum invisum aut] cum visum deum profert.
3.
iam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest
idem invisibilis definiri qui videbatur: et consequens erit ut invisibilem
patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis, visibilem vero filium agnoscamus
pro modulo derivationis, sicut nec solem nobis contemplari licet quantum ad
ipsam substantiae summam quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis
pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur.
4.
hic ex diverso volet aliquis etiam filium invsibilem
contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii
vindicat unum potius atque eundem confirmare patrem et filium.
5.
sed diximus scripturam differentiae patrocinari per visibilis et invisibilis
distinctionem. nam et illud adiciunt ad
argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam
nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis pater fuerit in
filii nomine. ac per hoc sic eundem volunt accipi et
visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et filium, quoniam et paulo
supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit dominum ad Moysen locutum
coram velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi,
inquit, dominum facie ad faciem:
6.
ergo visibilis et invisibilis idem: et quia idem utrumque, ideo et ipse pater
invisibilis, qua et filius, visibilis. quasi non
expositio scripturae quae fit a nobis filio competat, patre seposito, in sua
visibilitate. dicimus enim . et
filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex
substantiae condicione iam nunc, [et qua deus et sermo et spiritus dei]
visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam, Etsi
fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi et in somnio loquar illi,
non quomodo Moysi os ad os loquar illi in specie (id est in veritate) et non in
aenigmate (id est non in imagine): sicut et apostolus, Nunc videmus tanquam per
speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.
7.
igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium
facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu,
sicut legimus in evangelio visoni cum illo Moysen colloquentem), apparet retro
semper in speculo et aenigmate et visione et somnio deum (id est filium dei)
visum tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi:
8.
et ipse quidem dominus si forte coram ad faciem
loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret, nisi forte in speculo et
in aenigmate. denique si sic Moysi locutus est dominus
ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat
faciem eius videre, quam quia viderat non desideraret? quomodo
aeque et dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen
ostenderat? aut quae est facies dei cuius conspectus
negatur? si erat quae visa est - Vidi, inquit Iacob,
deum facie ad faciem et salva facta est anima mea - alia debet esse facies quae
si videatur occidit.
9.
aut numquid filius quidem videbatur - etsi facie, sed
ipsum hoc in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus
nisi imaginaria forma videri non potest - faciem autem suam dicit invisibilem
patrem? quis enim pater? num
facies erit filii, nomine auctoritatis quam genitus a patre consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere, Facies
mea est ille homo, et, Faciem mihi praestat?
10.
Pater, inquit, maior me est: ergo facies erit filii
pater. nam et scriptura quid dicit? Spiritus
personae eius Christus dominus. ergo si
Christus personae paternae spiritus est, merito spiritus cuius persona erat, id
est patris eius, faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. mira res plane an facies filii pater accipi possit qui est
caput eius: caput enim Christi deus.
1. Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris
non expediam, de novo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis,
ne, quodcunque in filium reputo in patrem proinde defendas. ecce
enim et in evangeliis et in apostolis visibilem et invisibilem deum deprehendo
sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque.
2.
exclamat quodammodo Ioannes, Deum nemo vidit unquam: utique
nec retro: ademit enim temporis quaestionem dicendo deum nunquam visum. confirmat et apostolus de deo Quem nemo vidit hominum, sed
nec videri potest: scilicet quia morietur qui videbit. idem
ipsi apostoli et vidisse se Christum et contrectasse testantur.
3.
porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo
et visus est et invisus? ad hanc diversitatem visi et
invisi in unum conferendam qui ex diverso nobis argumentabitur recte utrumque
dictum, visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem, ut idem sit
pater invisibilis ante carnem qui et filius visibilis in carne.
4.
atquin si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus
etiam retro invenitur ante carnem? aeque si idem post
carnem visibilis, quomodo et nunc invisibilis pronuntiatur ab apostolis, nisi
quia alias quem et retro visum in aenigmate plenius visibilem caro effecit,
sermo scilicet qui et caro factus est, alius quem nunquam quisquam vidit,
[nisi] pater scilicet cuius est sermo?
5. denique
inspiciamus quem apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus,
oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. sermo enim
vitae caro factus, et auditus et visus et contrectatus quia caro, qui ante
carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud semetipsum. nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia
cum patre apud patrem.
6.
Et vidimus gloriam eius tanquam unigeniti a patre, utique
filii scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret
adversariorum praesumptionem quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum
inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo
vidit unquam. quem deum? sermonem? atquin,
Vidimus et audivimus et contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. sed quem deum? scilicet patrem,
apud quem deus erat sermo unigenitus filius, qui sinum patris ipse disseruit.
7. ipse
et auditus et visus, et ne phantasma crederetur etiam contrectatus. hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit: Nonne,
inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum
cognominavit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est
super omnia deus, benedictus in aevum. ostendit et
ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est
Christus dictus est.
8. de
patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest;
exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat
inaccessibilem ; de quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum immortali
invisibili soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem
accessibilitatem. quem mortuum contestatur secundum
scripturas et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem: quanquam et
illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Ioannes et
Iacobus sine rationis et amentia, qui si non passuri filii gloriam sed patrem
vidissent <essent> credo morituri ibidem: deum enim nemo videbit et
vivet.
9. si
haec ita sunt, constat eum semper visum ab initio qui visus fuerit in fine, et
eum nec in fine visum qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse, visum et
invisum. filius ergo visus est semper et filius
conversatus est semper et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et
voluntate, quia Filius nihil a semetipso potest facere nisi viderit patrem
facientem - in sensu scilicet facientem. pater enim
sensu agit, filius vero quod in patris sensu est videns perficit. sic omnia per filium facta sunt et sine illo factum est
nihil.
1.
Nec putes sola opera mundi per filium facta sed et
quae a deo exinde gesta sunt. pater enim qui diligit
filium et omnia tradidit in sinu eius, utique a primordio diligit et a
primordio tradidit. ex quo a primordio sermo erat apud
deum et deus erat sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in
terra, non iudicat pater quemquam sed omne iudicium tradidit filio, a primordio
tamen:
2. omnem
enim dicens potestatem, et omne iudicium, et omnia per eum facta, et omnia
tradita in manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non
erunt si non omnis temporis fuerint. filius itaque est
qui ab initio iudicavit, turrem superbissimam elidens linguasque disperdens,
orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram ignem
et sulphurem dominus a domino.
3. ipse
enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas et
prophetas, in visione in somnio in speculo in aenigmate ordinem suum
praestruens ab initio semper quem erat persecuturus in finem. ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus
conversari, non alius quam sermo qui caro erat futurus. ediscebat
autem ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus filium dei descendisse
in saeculum <si> et retro tale quid gestum cognosceremus.
4. propter
nos enim sicut scripta sunt ita et gesta sunt in quos aevorum fines
decucurrerunt. sic etiam adfectus humanos sciebat iam
tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis carnem et animam, interrogans
Adam quasi nesciens, Ubi es, Adam? paenitens quod hominem fecisset quasi non
praesciens, temptans Abraham quasi ignorans quid sit in homine, offensus
reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna ad
destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse qui etiam
passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas et ipsam nativitatem ipsamque
mortem erat subiturus, propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos.
5.
sed haeretici quidem nec filio dei deputabunt convenire quae
tu ipsi patri inducis quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura
alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. quid
si et alius qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat, utique
filium pater?
6.
ceterum quale est ut deus omnipotens ille invisibilis
quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui inaccessibilem lucem
habitat, ille qui non habitat in manu factis, a cuius conspectu terra
contremiscit montes liquescunt ut cera, qui totum orbem manu adprehendit velut
nidum, cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in
loco, qui universitatis extrema linea est, ille altissimus, in paradiso ad
vesperam deambulaverit quaerens Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et
apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen de rubo ardenti vocarit, et
in fornace Babylonii regis quartus apparuerit - quanquam filius hominis est
dictus? +et in imagine et speculo et aenigmate+ scilicet et haec nec de filio
dei credenda fuissent si scripta non essent, fortasse non credenda de patre
licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt et in Pilati tribunal
imponunt et in monumento Ioseph reconcludunt.
1. hinc igitur apparet error illorum. ignorantes
enim a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse,
ipsum credunt patrem et visum et congressum et operatum, et sitim et esuriem
passum, adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non sitiet nec esuriet
omnino - quanto magis nec morietur nec sepelietur - et ita unum deum semper
egisse, id est patrem, quae per filium gesta sunt. filium
in patris, dicente ipso domino, Ego veni in patris mei nomine; item ad ipsum
patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus; condicente etiam scriptura,
Benedictus qui venit in nomine domini - utique filius in patris nomine.
2.
et nomen patris Deus omnipotens, Altissimus, Dominus
virtutum, Rex Israelis, Qui est. quatenus ita
scripturae docent, haec dicimus et in filium compatisse, et in his filium
venisse et in his semper egisse et sic ea in se hominibus manifestasse.
3.
Omnia, inquit, patris mea sunt: cur non et nomina? cum
ergo legis Deum omnipotentem et Altissimum et Deum virtutum et Regem Israelis
et Qui est, vide ne per haec filius etiam demonstretur suo iure Deus
<omnipotens> qua sermo Dei omnipotentis quaque omnium accepit potestatem,
Altissimus qua dextera dei exaltatus sicut Petrus in Actis contionatur, Dominus
virtutum quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex Israelis quia illi proprie
excidit sors gentis istius, item Qui est quoniam multi filii dicuntur et non sunt.
4.
si autem volunt et Christi nomen patris esse, audient
suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum
adversus id quod et de Apocalypsi Ioannis proferunt, Ego dominus qui est et qui
fuit et venit, omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non
putant etiam filio convenire: quasi qui venturus sit <non sit>
omnipotens, cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus dei filius.
1. Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne
facile perspiciant perturbat illos scriptura si quando unicum deum statuit,
quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus,
atque idem et filius et pater.
2.
porro non periclitatur scriptura ut illi de tua
argumentatione succurras ne sibi contraria videatur: habet rationem et cum
unicum deum statuit et cum duos patrem et filium ostendit, et sufficit
sibi. filium nominari ab ea constat: salvo enim filio
recte unicum deum potest determinasse cuius est filius. non
enim desinit esse qui habet filium ipse unicus, suo scilicet nomine quotiens
sine filio nominatur. sine filio autem nominatur cum
principaliter determinatur ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda,
quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur.
3.
igitur unus deus pater, et absque eo alius non est: quod ipse
inferens non filium negat sed alium deum: ceterum alius a patre filius non est.
denique inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum,
et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum
pertinere ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens
tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in patre
reputandum etsi non nominatum.
4.
atquin si nominasset illum separasset, ita dicens,
Alius praeter me non est visi filius meus: alium enim etiam filium fecisset
quem de aliis excepisset. puta solem dicere, Ego sol,
et alius praeter me non est nisi radius meus: nonne denotasses vanitatem, quasi
non et radius in sole deputetur? itaque praeter
semetipsum non esse alium deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam
Israelis: etiam propter haereticos, qui sicut nationes manibus ita et ipsi
verbis idola fabricantur, id est alium deum et alium Christum.
5.
igitur et cum se unum pronuntiabat filio pater
procurabat, ne ab alio deo Christus venisse credatur sed ab illo qui
praedixerat, Ego deus et alius absque me non est, qui se unicum sed cum filio
ostendit cum quo caelum solus extendit.
1. Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient: Extendi,
inquit, caelum solus: quantum ad ceteras virtutes,
solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et
potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum
faciunt aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque
subornatum.
2.
aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti
praesumunt in perversum haeretici quasi singularis non admittatur sophia illa dicens,
Cum pararet caelum ego aderam illi? et si dixit, Quis
cognovit sensum domini et quis illi consilio fuit? utique
praeter sophiam ait quae illi aderat. in ipso tamen et
cum illo universa compingebat non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem
Praeter filium dicit, qui est Christus sophia et virtus dei, secundum
apostolum, solus sciens sensum patris: quis enim scit quae sunt in deo nisi
spiritus qui in ipso est? - non qui extra ipsum. erat
ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum.
3.
sed et evangelium recusetur quod dicat omnia per sermonem a
deo facta esse et sine eo nihil factum. nisi
enim fallor et alibi scriptum est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu
eius omnes virtutes eorum. et sermo autem, virtus et
sophia, ipse erit dei filius.
4.
ita si per filium omnia, caelum quoque per filium
extendens non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. atque adeo statim de filio loquitur: Quis alius deiecit
signa ventriloquorum et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et
consilium eorum infatuans, sistens verba filii sui? - dicendo scilicet, Hic est
filius meus dilectus, hunc audite.
5.
ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo caelum
solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii erit vox, Extendi caelum solus, quia
sermone caeli confirmati sunt. quia sophia in sermone
adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit et
filium solum extendisse caelum quia solus operationi patris ministravit.
6.
idem erit dicens, Ego primus, et in superventura ego
sum, primum scilicet omnium sermo: In principio erat sermo, in quo principio
prolatus a patre est. ceterum pater, non habens
initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, <primus> non potest videri: qui
solus fuit semper, ordinem habere non potuit.
7.
igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum
putaverunt ut unum deum vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus habet et
filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. si
filium nolunt secundum a patre reputari ne secundus duos faciat deos dici,
ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos:
8.
et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus
qua dei non duo dicantur nec domini sed qua pater et filius duo, et hoc non ex
separatione substantiae sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum
filium a patre pronuntiamus, nec statu sed gradu alium, qui etsi deus dicatur
quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat sed unum, hoc ipso quod
et deus ex unitate patris vocari habeat.
1. Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent, cetera
nolentes intueri quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione
divinitatis et monarchiae sonitu. nam sicut in
veteribus nihil aliud tenent quam, Ego deus et alias praeter me non est, ita in
evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur, Ego et pater unum sumus, et
Qui me viderit vidit et patrem, et Ego in patre et pater in me.
2.
his tribus capitulis totum instrumentum utriusque
testamenti volant cedere, cum oporteat secundum plura intellegi pauciora.
3.
sed proprium hoc est omnium haereticorum. nam quia
pauca sunt quae in silva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt et
posteriora adversus priora suscipiunt. regula autem
omni rei semper ab initio constituta in prioribus et in posteriora praescribit,
utique et in paucioribus.
1.
Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio
ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. et in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris
demonstrat quid retro fuerit qui caro fieri habebat: In principio erat sermo et
sermo erat apud deum et deus erat sermo ; hic erat in principio apud deum;
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil.
2.
nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo
scripta sunt, indubitanter alias ostenditur qui fuerit a principio, alias apud
quem fuit: alium sermonem dei, alium deum - licet et deus sermo, sed qua dei
filius non qua pater - alium per quem omnia, alium a quo omnia.
3.
alium autem quomodo dicamus saepe iam edidimus. quo
alium dicamus, necesse est non eundem <non eundem> autem non quasi
separatum, dispositione alium non divisione. hic ergo
factus est caro, non ipse cuius erat sermo. huius
gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris. hic
unicus sinum patris disseruit, non sinum suum pater: praecedit enim, Deum nemo
vidit unquam.
4.
inde et si agnus dei ab Ioanne designatur, non ipse cuius
est dilectus. certe filius dei semper, sed non ipse
cuius est filius. hoc eum Nathanael statim sensit,
sicut et alibi Petrus: Tu es filius dei. hoc et ipse
recte sensisse illos confirmat, Nathanaeli quidem respondens, Quia dixi Vidi te
sub ficu, ideo credis; Petram vero beatum adfirmans cui non caro neque sanguis
revelasset quod et patrem senserat, sed pater qui in caelis est.
5.
quo dicto utriusque personae constituit distinctionem,
et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei filium, et patris qui in caelis,
qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat, dei filium Christum.
6.
cum in templum introiit, aedem patris appellat, ut filius. cum
ad Nicodemum dicit, Ita, inquit, dilexit deus mundum ut filium suum unicum
dederit, in quem omnis qui crediderit non pereat sed habeat vitam sempiternam:
et rursus, Non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut
salvus sit mundus per eum; qui crediderit in illum non iudicatur; qui non
crediderit in illum iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii
dei.
7.
Ioannes autem cum interrogaretur quid de Iesu cum tingeret,
Pater, inquit, dilexit filium et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in
filium habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei non videbit deum sed
ira dei manebit super eum.
8.
quem vero Samaritidi ostendit? si Messiam qui dicitur
Christus, filium utique se, non patrem, demonstravit, quia et alibi Christus
dei filius, non pater, dictus est.
9.
exinde discipulis, Meum est, inquit, ut faciam voluntatem
eius qui me misit, ut consummem opus eius. et
ad Iudaeos de paralytici sanitate, Pater meus usque modo operatur et ego
operor: Pater et ego, filius dicit. denique propter
hoc magis Iudaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum
sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo.
10.
tunc ergo dicebat ad eos, Nihil filius facere potest a
semetipso nisi videat patrem facientem; quae enim ille facit eadem et filius
facit: pater enim diligit filium, et omnia demonstravit illi quae ille fecit,
et maiora istis opera demonstrabit illi, ut vos miremini; quomodo enim
<pater> suscitat mortuos et vivificat, ita et filius quos vult vivificat.
neque enim pater iudicat, sed omne iudicium dedit
filio, uti omnes honorent filium sicut honorant patrem: qui non honorat filium,
non honorat patrem qui filium misit.
11.
amen amen dico vobis, quod qui audit sermones meos et
credit ei qui me misit habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet sed
transit de morte in vitam.
12.
amen dico vobis, quod veniet bora qua mortui audient
vocem filii dei et cum audierint vivent: sicut enim pater habet vitam aeternam
a semetipso, ita et filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et iudicium
dedit illi facere in potestate quia filius hominis est - per carnera scilicet,
sicut et filius dei per spiritum eius.
13.
adhuc adicit, Ego autem habeo maius quam Ioannis
testimonium; cum tingeret opera enim quae pater mihi dedit consummare, illa
ipsa de me testimonium perhibent quod me pater miserit; et qui me misit pater,
ipse testimonium dixit de me.
14.
subiungens autem, Neque vocem eius audistis unquam
neque formam eius vidistis, confirmat retro non patrem sed filium fuisse qui
videbatur et audiebatur.
15.
denique dicit, Ego veni in patris mei nomine et non me
recepistis - adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et
altissimi nomine.
16. interrogantibus
autem quid facete debeant respondit, Ut credatis in eum quem deus misit.
17.
panem quoque se adfirmat quem pater praestaret de
caelo; ergo omne quod ei daret pater ad se venire, nec reiecturum se, quia de
caelo descendisset non ut suam sed ut patris faceret voluntatem; voluntatem
autem patris esse uti qui viderit filium et crediderit in eum vitam et
resurrectionem consequatur; neminem porro ad se venire posse nisi quem pater
adducat; omnem qui a patre audisset et didicisset, venire ad se: Non quasi
patrem aliquis viderit, adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem per
quem docti fiant.
18. at
cum discedunt ab eo multi et apostolis suis offert si velint discedere et ipsi,
quid respondit Simon Petrus? Quo
discedimus? verba vitae habes, et nos credimus quod tu
sis Christus: patrem illum esse an patris Christum?
1. Cuius autem doctrinam dicit ad quam mirabantur? suam an patris? aeque ambigentibus
inter se ne ipse esset Christus, utique non pater sed filius, Meque scitis,
inquit, <et scitis> unde sim, et non veni a me ipso, sed est verus qui me
misit, quem vos non nostis; ego novi illum, quia apud illum sum.
2.
non dixit, Quia ipse sum, et, Ipse me misi, sed, Ille
me misit. item cum misissent ad invadendum eum
pharisaei, Modicum adhuc tempus, ait, vobiscum sum, et vado ad eum qui me
misit. at ubi se negat esse solum - Sed ego, inquit,
et qui me misit pater - nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse:
3.
siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subiungit,
Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non
citeretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio sed duorum.
4.
item interrogatus ubi esset pater, neque se neque
patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos, quod si ipsum nossent
patrem nossent: non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per
individuitatem neque agnosci neque ignorari alter sine altero potest.
5.
Qui me, ait, misit verax est, et ego quae ab eo audivi ea et loquor in mundum:
interpretante extrinsecus scriptura non cognovisse illos quod de patre
dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse,
legendo apud Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in os
tuum ; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam
disciplinae ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse rursus,
Tunc, inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar, sed sicut
me docuit ita et loquor, quia et qui me misit mecum est. et
hoc ad testimonium individuorum duorum.
6.
item in altercatione Iudaeorum, exprobrans quod
occidere eum vellent, Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum loquor, et vos
quod vidistis penes patrem vestrum id facitis; et nunc vultis occidere hominem
veritatem vobis locutum quam audivit a deo: et, Si deus esset pater vester dilexissetis
me; ego enim ex deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exisse
dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem exivit autem a patre ut
radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine): <et>, Ego
daemonium non habeo, sed honoro patrem meum: et, Si ego me ipse glorificem,
nihil est gloria mea; est qui me glorificet pater, quem vos dicitis deum esse
vestrum nec nostis illum; est ego novi eum, et si dicam Non novi, ero similis
vestri mendax; sed novi illum et sermonem eius servo.
7.
at cum subiungit, Abraham diem meum vidit et laetatus est,
nempe demonstrat filium Abrahae retro visum, non patrem. item super caecum illum patris opera dicit se facere
oportere: cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans utique
filium demonstravit quem credendum esse dixerat.
8.
dehinc cognosci se profitetur a patre et patrem a se,
et ideo se diligi a patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum
accepisset a patre.
9.
et interrogatus a Iudaeis si ipse esset Christus
(utique dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem,
sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus), Loquor, inquit,
vobis et non ereditis; opera quae ego facio in nomine patris, ipsa de me
testimonium dicunt. quod testimonium? ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum
dei.
10.
de ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet,
Pater enim, <inquit>, quod mihi dedit maius est omnibus; et, Ego et pater
unum sumus. hic ergo iam gradum volunt figere
stulti, immo caeci, qui non videant, primo, Ego et pater, duorum esse
significationem; dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod
pluraliter dictum est; tum quod Unum sumus, non Unus sumus <dicit>.
11.
si enim dixisset Unus sumus, potuisset adiuvare
sententiam illorum: unus enim singularis numeri significatio videtur. adhuc cum duo masculini generis unum dicit neutrali verbo - quod
non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad
coniunctionem, ad dilectionem patris qui filium diligit, et ad obsequium filii
qui voluntati patris obsequitur - Unum sumus, dicens, ego et pater, ostendit
duos esse quos aequat et iungit.
12.
adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse,
quorum nihil lapidari mereretur. et ne putarent ideo
se illum lapidare debere quasi se deum ipsum, id est patrem, voluisset
intellegi quia dixerat Ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens,
non qua ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi Vos dii estis,
et non potest solei scriptura, quem pater sanctificavit et misit in mundum vos
eum blasphemare dicitis quia dixerat, Filius dei sum? si
non facio opera patris mei, nolite credere; si vero facio et mini credere non
vultis, vel propter opera credite, et scitote quod ego in patre sim et pater in
me.
13.
per opera ergo erit pater in filio et filius in patre,
et ita per opera intellegimus unum esse patrem <et filium>, adeo totum
hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter
filius credi non posset nisi duo crederentur.
1.
Post haec autem Martha filium dei eum confessa non
magis erravit quam Petrus et Nathanael: quanquam et si errasset statim
didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem eius a
mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit utique filius,
gratias ago tibi quod me semper exaudias; propter istas turbas circumstantes
dixi, ut credant quod tu me miseris.
2.
sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? pater,
salvum me fac de ista hora? atquin propter hoc veni in
istam horam ; verum, pater, glorifica nomen tuum. in
quo erat filius: Ego, inquit, veni in patris mei nomine.
3.
inde - scilicet suffecerat filii ad patrem vox - ecce
ex abundantia respondet de caelo pater filio contestatus, Hic est filius meus
dilectus in quo bene sensi, audite illum: ita et in isto, Glorificavi, et
glorificabo rursus.
4.
quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? habes filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, sed dispositio divina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse et ubique
consistere, sed vi et potestate filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oeconomia pater voluit filium in terris
haberi, se vero in caelis. quo et ipse filius
suspiciens et orabat et postulabat a patre quo et nos erectos docebat orare,
Pater poster qui es in caelis, cum sit et ubique. hanc
sedem suam voluit pater: <Caelum, inquit, mihi thronus. hinc
et>
5.
minoravit filium modico citra angelos ad terram
dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum in caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens, Et glorificavi et
glorificabo.
6.
postulat filius de terris, pater promittit a caelis. quid
mendacem facis et patrem et filium? si aut pater de
caelis loquebatur ad filium cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad
patrem precabatur cum ipse esset pater apud caelos, quale est ut filius item
postularet a semetipso postulando a patre si filius erat pater, iterum pater
sibi ipse promitteret promittendo filio si pater erat?
7.
ut sic duos divisos diceremus quomodo iactitatis,
tolerabilius erat duos divisos quam unum deum versipellem praedicare. itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit, Non propter me
ista vox venit sed propter vos, ut credant et hi et patrem et filium in suis,
quemque nominibus et personis et locis,
8.
sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me,
non in me credit sed in eum credit qui me misit, quia per filium in patrem
creditur et auctoritas credendi filio pater est: Et qui conspicit me conspicit
eum qui me misit:
9.
quomodo? quoniam scilicet, A memetipso non sum
locutus, sed qui me misit pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid
loquar - Dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando
oporteat dicere - sermonem quem ego loquor, sicut mihi pater dixit ita et
loquor.
10.
haec quomodo dicta sunt, evangelizator et utique tam
carus discipulus Ioannes magis quam, Praxeas noverat: ideoque ipse de suo
sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi
tradita a patre esse, et se ex deo esse et ad deum vadere.
11. sed
Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut
diabolus in cor Iudae non filii traditionem sed patris ipsius inmiserit: nec
diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est
traditionem. filius enim traditus est dei qui erat in
filio hominis, sicut scriptura subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis
et deus glorificatus est in illo.
12. quis
deus? utique non pater, sed sermo patris qui erat in filio hominis, id est in
carne: in qua et glorificatus iam, virtute vero et sermone, et ante Iesus, Et
deus, inquit, glorificabit illum in semetipso - id est pater filium, quem in
semetipso habens etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem
<glorificavit> morte devicta.
1. Erant plane qui et tunc non intellegerent: quoniam et Thomas aliquamdiu
incredulus, Domine, inquit, non scimus quo eas, et quomodo viam novimus? et Iesus, Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad patrem
nisi per me; si cognovissetis me cognovissetis et patrem; sed abhinc nostis
illum et vidistis illum.
2.
et pervenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus
videndi patris nec intellegens quomodo visum patrem audisset, Ostende, inquit,
nobis patrem, et sufficit nobis: et dominus, Philippe, tanto tempore vobiscum
sum et non cognovistis me? quem dicit cognosci ab
illis debuisse <se>? hoc enim solum discuti
oportet. quasi patrem an quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore Christum cum
eis conversatum patrem aliquando non dico intellegi verum vel aestimari
potuisse.
3.
nobis omnes scripturae et veteres Christum dei et
novae filium dei praefiniunt. hoc et retro
praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab ipso patre
coram de caelis filium profitente et filium glorificante: Hic est filius meus ;
et, Glorificavi et glorificabo. hoc et a discipulis
credebatur, hoc et a Iudaeis non credebatur: hoc se volens credi ab illis omni
hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem honorabat,
4.
si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum
conversatum ignoraverant sed filium: et dominus, eum se ignorati exprobrans
quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat quem tanto non agnosci tempore
exprobraverat, id est filium. et apparere iam potest
quomodo dictum sit, Qui me videt videt et patrem: scilicet quo et supra, Ego et
pater unum sumus.
5.
quare? quia, Ego ex deo exivi et veni; et, Ego sum
via, nemo ad patrem venit nisi per me; et, Nemo ad me venit nisi pater eum
adduxerit; et, Omnia mihi pater tradidit; et, Sicut pater vivificat, ita et
filius; et, Si me cognovistis et patrem cognovistis.
6.
secundum haec enim vicarium se patris ostenderat, per
quem pater et videretur in factis et audiretur in verbis et cognosceretur in
filio facta et verba patris administrante: quia invisibilis pater, quod et
Philippus didicerat in lege et meminisse debuerat - Deum nemo videbit et vivet.
et ideo suggillatur patrem videre desiderans quasi
visibilem, et instruitur visibilem eum in filio fieri ex virtutibus non ex
personae repraesentatione,
7.
denique si patrem eundem filium vellet intellegi
dicendo, Qui me videt patrem videt, quomodo subicit, Non credis quia ego in
patre et pater in me? debuerat enim subiunxisse, Non
credis quia ego sum pater? aut quo exaggeravit, si non
illud manifestavit quod voluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo, Non credis quia ego in patre et pater in me,
propterea potius exaggeravit ne, quia dixerat, Qui me vidit et patrem vidit,
pater existimaretur: quod nunquam existimari se voluit, qui semper se filium et
a patre venisse profitebatur.
8.
igitur et manifestam fecit duarum personarum
coniunctionem, ne pater seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur et
ut filius repraesentator patris haberetur. et
nihilominus hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et
filius in patre: Verba, inquit, quae ego loquor vobis non sunt mea - utique
quia patris - pater autem manens in me facit opera,
9.
per opera ergo virtutum et verba doctrinae manens in filio pater, per ea
videtur per quae manet et per eum in quo manet, ex hoc ipso apparente
proprietate utriusque personae dum dicit, Ego sum in patre et pater in me.
atque adeo Credite ait. quid? me patrem esse? non puto scriptum esse, sed, Quia ego in patre et pater in
me, si quo minus vel propter opera credite, ea utique opera per quae pater in
filio non visu sed sensu videbatur.
1. Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius,
quae in finem evangelii perseverant in eodem genere sermonis, quo pater et
filius in sua proprietate distinguuntur. paracletum
quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum
repromittit, et quidem alium. sed iam praemisimus
quomodo alium. ceterum, De meo sumet, inquit, sicut
ipse de patris. ita connexus patris in filio et filii
in paracleto tres efficit cohaerentes alterum ex altero. qui
tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae
unitatem non ad numeri singularitatem.
2.
percurre adhuc, et invenies quem patrem credis vitem patris
dictum et patrem agricolam, usi quem in terra tu putas fuisse hunc rursus in
caelis a filio agnosci cum illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. sed etsi in isto evangelio non est revelatum, Deus meus ad
quid me dereliquisti? et, Pater in tuis manibus depono
spiritum meum, tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita
necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli
feminae, ex dilectione non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae tangere
eum adgressae, Ne, inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum, vade
autem ad fratres meos (quin et in hoc filium ostendit, filios enim appellasset
illos si pater fuisset) et dices eis, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum,
deum meum et deum vestrum.
3. pater
ad patrem et deus ad deum? an filius ad patrem et
sermo ad deum?
4. ipsa
quoque clausula evangelii propter quid consignat haec scripta nisi, Ut
credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? igitur
quaecunque ex his putaveris ad demonstrationem eiusdem patris et filii
proficere tibi posse, adversus definitivam evangelii sententiam niteris: non
ideo enim scripta sunt ut patrem credas Iesum, Christum, sed ut filium.
1.
Propter unum Philippi sermonem et
domini responsionem ad eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse; ne tot
manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum omnia
potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus, interpretandus.
2.
ceterum ut alia evangelia non interponam quae
nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat ex virgine
ab ipso annuntiari angelo filium dei determinatum: Spiritus dei superveniet in
te et virtus altissimi obumbrabit te, propterea quod nascetur ex te sanctum
vocabitur filius dei.
3.
volent quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. nempe,
inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi altissimus est: nec pudet
illos inicere quod, si esset, scriptum fuisset. quem
enim verebatur ut non aperte pronuntiaret, Deus superveniet et altissimus
obumbrabit te? dicens autem, Spiritus dei, etsi
spiritus deus, tamen non directo deum nominans portionem totius intellegi
voluit quae cessura erat in filii nomen.
4.
hic spiritus dei idem erit sermo. sicut enim Ioanne
dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intellegimus in mentione
sermonis, ita et hic sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus substantia est sermonis et sermo operatio
spiritus, et duo unum sunt.
5.
ceterum alium Ioannes profitebitur carnem factum, alium angelus carnem futurum,
si non et spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est, ita nec
spiritus, etsi deus dictus est, non tamen ipse est cuius est dictus. nulla res alicuius ipsa est cuius est. plane
cum quid ex ipso est, et sic eius est dum ex ipso sit, potest tale quid esse
quale et ipse ex quo est et cuius est:
6.
et ideo spiritus deus et sermo deus, quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. quodsi spiritus dei, tamquam substantiva res, non erit ipse
deus sed hactenus deus qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est
et ut portio aliqua totius, multo magis virtus altissimi non erit ipse
altissimus, quia nec substantiva res est quod est spiritus, sicut nec sapientia
nec providentia: et haec enim substantiae non sunt sed accidentia uniuscuiusque
substantiae.
7.
virtus spiritui accidit, nec ipsa erit spiritus. his
itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu dei et sermone et virtute, conlatis in
virginem, quod de ea nascitur filius dei est.
8.
hoc se et in istis evangeliis ipse testatur statim a puero Non scitis, inquit,
quod in patria mei me esse oportet? hoc
et satanas cum in temptationibus novit: Si filius dei es. hoc et exinde
daemonia confitentur: Scimus qui sis, filius dei. patrem
et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum non
negat. insultans in spiritu ad patrem, Confiteor,
inquit, tibi pater quod absconderis haec a sapientibus.
9.
hic quoque patrem nemini notum nisi filio affirmat, et patris filium
confessurum confessores et negaturum negatores suos apud patrem, inducens
parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos et occisi a
malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et horam ultimam soli
patri notam, disponens regnum discipulis quomodo et sibi dispositum dicit a
patre, habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans quod se deus reliquisset, in patris
manibus spiritum ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis
promissionem patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et
spiritum sanctum, non in unum: nam nec semel sed ter, ad singula nomina in
personas singulas, tinguimur.
1. Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi debeam de quibus
manifesta obumbrare quaerunt? undique enim obducti
distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus ut solis et
radii et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter
eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una
persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes filium carnem esse, id
est hominem id est Iesum, patrem autem spiritum, id est deum id est Christum.
2.
et qui unum eundemque contendunt patrem et filium iam
incipiunt dividere illos potius quam unare. si
enim alius est Iesus alius Christus, alius erit filius alius pater, quia filius
Iesus et pater Christus. talem monarchiam apud
Valentinum fortasse didicerunt, duos facere Iesum et Christum.
3.
sed et haec iniectio eorum ex praetractatis iam retusa
est, quod sermo dei vel spiritus dei et virtus altissimi dictus sit quem patrem
faciunt: non enim ipse sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius.
4.
et aliter tamen in isto capitulo revincentur. ecce,
inquiunt; ab angelo praedicatum est, Propterea quod nascetur sanctum vocabitur
filius dei: caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. immo de spiritu dei dictum est.
5.
certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et quod concepit
id peperit. id ergo nasci habebat quod erat
conceptum et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen Emmanuel,
quod est interpretatum Nobiscum deus. caro autem deus
non est ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei, sed ille qui in ea
natus est deus, de quo et psalmus, Quoniam deus homo natus est in illa et
aedificavit eam voluntate patris.
6.
quis deus in ea natus? sermo et spiritus qui cum
sermone de patris voluntate natus est. igitur sermo in
carne: dum et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi
transfiguratus in carne an indutus carnem. immo
indutus. ceterum deum inmutabilem et informabilem
credi necesse est, ut aeternum.
7.
transfiguratio autem interemptio est pristini: omne enim
quodcunque transfiguratur in aliud desinit esse quod fuerat et incipit esse
quod non erat. deus autem neque desinit esse neque
aliud potest esse. sermo autem deus, et sermo domini
manet in aevum, perseverando scilicet in sua forma. quem
si non capit configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur dum
fit in carne et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem, quia et
cetera sic accipi exigunt.
8.
si enim sermo ex transfiguratione et demutatione
substantiae caro factus est, una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne
et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec
aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero
mutatur et tertium quid efficitur.
9.
neque ergo deus erit Iesus; sermo enim desiit esse,
qui caro factus est: neque homo caro; caro enim non proprie est, quia sermo
fuit. ita ex utroque neutrum est: aliud longe tertium
est quam utrumque.
10.
sed enim invenimus illum directo et deum et hominem
expositum, ipso hoc psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa
aedificavit eam voluntate patris: certe usquequaque filium dei et filium
hominis, cum deum et hominem sine dubio secundum utramque substantiam in sua
proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus neque caro aliud quam
homo.
11.
sic et apostolus de utraque eius substantia docet: Qui
factus est; inquit, ex semine David - hic erit homo et filius hominis; Qui
definitus est filius dei secundum spiritum - hic erit deus, et sermo dei
filius: videmus duplicem statum, non confusum sed coniunctum, in una persona
deum et hominem Iesum. de Christo autem differo. et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et
spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro
passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens
Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est.
12.
quodsi tertium quid esset ex utroque confusum, ut
electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae; sed et spiritus
carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia neque
spiritalia sed tertiae alicuius formae ex confusione:
13.
immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si
sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset aut sermo mortalis.
sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque
distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt.
14.
disce igitur cum Nicodemo quia quod in carne natum est caro
est, et quod de spiritu spiritus est. neque
caro spiritus fit neque spiritus caro: in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit, ex carne homo ex spiritu deus, quem
tunc angelus ex ea parte qua spiritus erat dei filium pronuntiavit, servans
carni filium hominis dici.
15.
sic et apostolus etiam dei et hominum appellans
sequestrem utriusque substantiae confirmavit. novissime,
qui filium dei carnem interpretaris, exhibe qui sit filius hominis: aut numquid
spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum vis haberi,
quia deus spiritus: quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus, et dei
sermo..
1. Itaque Christum facis patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias
nominis huius, si tamen nomen est Christus et non
appellatio potius: unctus enim significatur. unctus
autem non magis nomen est quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini res. an tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur
Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Iesum filium dei
diceres, vestitum vero patrem crederes?
2. nunc
de Christo. si pater Christus est pater unctus est, et
utique ab alio: aut si a semetipso, proba. sed non ita
docent Acta Apostolorum in illa exclamatione ecclesiae ad deum, Convenerunt enim
universi in ista civitate adversus sanctum filium tuum quem unxisti; Herodes et
Pilatus cum nationibus.
3. ita
et filium dei Iesum contestati sunt et filium a patre unctum: ergo Iesus idem erit
Christus qui a patre unctus est, non pater qui filium unxit.
4. sic
et Petrus: Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israel
quod et dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum deus, hunc Iesum quem
vos crucifixistis.
5. Ioannes autem etiam mendacem
notat eum qui negaverit Iesum esse Christum, contra de deo natura omnem qui
crediderit Iesum esse Christum: propter quod et
hortatur ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit
nobis cum patre et filio eius Iesu Christo.
6. sic
et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum nostrum Iesum Christum: cum ad
Romanos scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad
Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert nec per hominem, sed per Iesum
Christum et deum patrem.
7. et
habes <per> totum instrumentum eius quae in hunc modum pronuntiant et
duos proponunt deum patrem et dominum nostrum Iesum Christum filium patris, et
Iesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine dei filium.
8.
nam exinde eo iure quo utrumque nomen unius est, id est dei
filii, etiam alterum sine altero eiusdem est: et sive Iesus tantummodo positum
est, intellegitur et Christus quia Iesus unctus est, sive solummodo Christus,
idem est et Iesus quia unctus est Iesus. quorum
nominum alterum est proprium quod ab angelo impositum est, alterum accidens
quod ab unctione convenit, dum tamen Christus filius sit, non pater.
9.
postremo quam caecus est qui nec in Christi nomine
intellegit alium deum portendi si Christi nomen patri adscribat. si enim Christus pater deus est qui dicit, Ascendo ad patrem
meum et patrem vestrum et deum meum et deum vestrum, utique alium patrem super
se et deum ostendit. si item pater Christus est, alius
est qui solidat tonitruum et condit spiritum et adnuntiat in homines Christum
suum.
10. et
si Adstiterunt reges terrae et archontes congregati sunt in unum adversus
<dominum et adversus> Christum ipsius, alius erit dominus contra cuius
Christum congregati sunt reges et archontes.
11.
et si Haec dieit dominus domino meo Christo,
alius erit dominus qui loquitur ad patrem Christum,
12. et
cum apostolus scribit, Ut deus domini nostri Iesu Christi det vobis spiritum sapientiae
et agnitionis, alius erit deus Christi Iesu, charismatum spiritalium largitor.
13.
certe, ne per omnia evagemur, qui suscitavit Christum,
suscitaturus [est] et mortalia corpora nostra, tanquam alius erit suscitator
quam pater mortuus et pater suscitatus, si Christus qui est mortuus pater est.
1.
Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat
Christum filium dei mortuum dici, et hoc quia ita scriptum est. nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum
mortuum, adicit Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum
auctoritate molliret et scandalum auditori everteret.
2.
quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu,
divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, ut mortalem quae humana
sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium
hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. dicendo
denique, Christus mortuus est - id est unctus - id quod unctum est mortuum
ostendit, id est carnem.
3.
ergo, inquis, et nos eadem ratione dicentes qua vos
filium non blasphemamus in dominum deum; non enim ex divina sed ex humana
substantia mortuum dicimus. atquin blasphematis, non
tantum quia mortuum dicitis patrem sed et quia crucifixum. maledictione
enim crucifixi quae ex lege in filium competit, quia Christus pro nobis
maledictio factus est, non pater, Christum in patrem convertentes in patrem
blasphematis.
4.
nos autem, dicentes Christum crucifixum, non maledicimus illum sed maledictum
legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemavit. sicut
autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita quod non capit
blasphemia est si dicatur.
5.
ergo nec compassus est pater filio. scilicet directam
blasphemiam in patrem veriti, diminui eam hoc modo sperant, concedentes iam
patrem et filium duos esse, si filius sic quidem patitur pater vero compatitur.
stulti et in hoc. quid est
enim compati quam cum alio pati? porro si impassibilis
pater utique et incompassibilis; aut si compassibilis utique passibilis. nihil ei vel hoc timore tuo praestas.
6.
times dicere passibilem quem dicis compassibilem. tam
autem incompassibilis pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione
qua deus est. sed quomodo filius passus est si non
compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam
una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluvii iniuria
non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio, dum
non in fonte patitur sed in fluvio non fons patitur sed fluvius qui ex fonte
est.
7.
ita et spiritus dei qui pati possit in filio? quia non in patre pateretur sed in filio, pater passus non
videretur? sed sufficit nihil spiritum dei passum suo
nomine: quia si quid passus est in filio <possibile> quidem erat ut pater
cum filio pateretur in carne. quin hoc retractatum,
nec quisquam negabit: quando nec nos pati pro deo possumus nisi spiritus dei
sit in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen
patiens sed pati posse praestans.
1.
Alioquin si ultra perges, potero tibi durius
respondere et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam, quid
de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione,
Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? ergo
aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus non est qui filium
dereliquit: aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat?
2. sed
haec vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est
non dei, propterea emissa est ut impassibilem deum ostenderet qui sic filium
dereliquit dum hominem eius tradidit in mortem.
3. hoc
et apostolus sensit scribens, Si pater filio non pepercit. hoc
et Esaias prior pronuntiavit: Et dominus cum tradidit pro delictis nostris. sic reliquit dum non parcit, sic reliquit dum tradit.
4.
ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius
spiritum suum posuit. denique posuit, et statim
obiit: spirito enim manente in carne caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit filio. filius
igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum scripturas. filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit in
interiora terrae.
5.
hic sedet ad dexteram patris, non pater ad suam. hunc videt Stephanus, cum lapidatur, adhuc stantem ad
dexteram dei, ut exinde sessurum donec ponat illi pater omnes inimicos sub
pedibus suis. hic et venturus est rursus super nubes
caeli talis qualis et ascendit. hic interim acceptum a
patre munus effudit spiritum sanctum, tertium nomen divinitatis et tertium
gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae sed et oeconomiae
interpretatorem si quis sermones novae prophetiae eius admiserit, et deductorem
omnis veritatis quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum
Christianum sacramentum.
1.
Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere ut
filium adnumerare ei nolis et post filium spiritum. quid
enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? quod
opus evangelii, quae est substantia novi testamenti statuens legem et prophetas
usque ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres crediti, unum
deum sistunt?
2.
sic deus voluit novare sacramentum ut nove unus
crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis nominibus
et personis cognosceretur qui et retro per filium et spiritum praedicatus non
intellegebatur.
3.
viderint igitur antichristi, qui negant patrem et filium:
negant enim patrem dum eundem filium dicunt, et negant filium dum eundem patrem
credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. qui
vero confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet et
ipse in deo. nos credimus testimonio dei quo testatus
est de filio suo: Qui filium non habet, nec vitam habet. non
habet autem filium qui eum alium quam filium credit.
|