Deus creavit caelum
et terram intra sex dies.
Primo die
fecit lucem. Secundo die, fecit firmamentum, quod vocavit caelum.
Tertio die coegit aquas in unum locum, et eduxit e terra
plantas et arbores.
Quarto die fecit solem et lunam, et stellas. Quinto die, aves
quae volitant in aere, et pisces qui natant in aquis.
Sexto die fecit omnia animantia, postremo hominem, et quievit die septimo.
Deus finxit
corpus hominis e limo terrae; dedit illi animam viventem; fecit illum ad similitudinem suam, et nominavit illum Adamum.
Deinde immisit soporem in Adamum et detraxit unam e costis eius dormientis.
Ex ea
formavit mulierem, quam dedit sociam Adamo, sicque instituit matrimonium.
Nomen primae mulieris fuit Eva.
Deus posuit Adamum et Evam in horto amoenissimo, qui solet appellari
Paradisus terrestris.
Ingens fluvius irrigabat hortum: erant
ibi omnes arbores jucundae adspectu, et fructus gustu
suaves.
Inter eas arbor scientiae boni et mali.
Deus dixit homini: utere fructibus omnium arborum Paradisi, praeter fructum
arboris scientiae boni et mali; nam si comedas illum fructum, morieris.
Serpens, qui erat callidissimum omnium
animantium, dixit mulieri: cur non comedis fructum istius arboris?
Mulier respondit: Deus id prohibuit. Si tetigerimus illum,
moriemur.
Minime, inquit serpens: non moriemini; sed eritis
similes Deo, scientes bonum et malum.
Mulier, decepta his verbis, decerpsit fructum et
comedit; deinde obtulit viro, qui pariter comedit.
Adamus, fugiens conspectum
Dei, se abscondit.
Deus vocavit illum: Adame, Adame.
Qui respondit: timui conspectum tuum, et abscondi me.
Cur times, inquit Deus, nisi quia comedisti fructum vetitum?
Adamus respondit: mulier, quam dedisti mihi sociam, porrexit mihi fructum
istum, ut ederem.
Dominus dixit mulieri: cur fecisti hoc? Quae respondit: serpens
me decepit.
Dominus dixit serpenti: quia decepisti
mulierem, eris odiosus et exsecratus inter omnia animantia;
reptabis super pectus, et comedes terram.
Inimicitiae erunt inter te et mulierem; ipsa olim
conteret caput tuum.
Dixit etiam mulieri: afficiam te multis malis; paries liberos in dolore, et eris in potestate viri.
Deinde Deus dixit Adamo: quia gessisti morem
uxori tuae, habebis terram infestam; ea fundet tibi spinas et
carduos.
Quaeres ex ea victum cum multo labore, donec abeas in terram,
e qua ortus es.
Tum eiecit Adamum et Evam ex horto, ut ille coleret
terram, et collocavit Angelum, qui praeferebat manu gladium igneum, ut
custodiret aditum Paradisi.
Adamus habuit multos liberos, inter quos
Caïnus et Abel numerantur; hic fuit pastor, ille
agricola.
Uterque obtulit dona Domino: Caïnus quidem fructus
terrae; Abel autem, oves egregias.
Dona Abelis placuerunt deo, non autem dona Caïni; quod
Caïnus aegre tulit.
Dominus dixit Caïno: cur invides fratri? Si recte facies,
recipies mercedem; sin autem male, lues poenam peccati.
Caïnus non paruit Deo monenti; dissimulans
iram, dixit fratri suo: Age, eamus deambulatum.
Itaque una ambo abierunt foras, et quum essent in
agro, Caïnus irruit in Abelem, et interfecit illum.
Deus dixit Caïno: ubi est tuus frater? Caïnus
respondit: nescio; num ego sum custos fratris mei?
Deus dixit
Caïno: Caïne, quid fecisti? Sanguis fratris tui, quem ipse fudisti manu tua,
clamat ad me.
Infesta tibi erit terra, quae bibit sanguinem Abelis; quum colueris eam longo
et duro labore, nullos feret fructus. Eris vagus in orbe terrarum.
Caïnus, desperans veniam, fugit.
Postquam numerus
hominum crevit, omnia vitia invaluere. Quare offensus Deus statuit perdere
hominum genus diluvio.
Attamen pepercit Noëmo et
liberis ejus, qui colebant virtutem.
Noëmus, admonitus a Deo, exstruxit ingentem arcam in modum navis; linivit eam
bitumine, et in eam induxit par unum omnium avium et
animantium.
Postquam Noëmus ipse ingressus est in arcam cum conjuge, tribus filiis et totidem nuribus,
aqua maris et omnium fontium eruperunt.
Simul pluvia ingens cecidit per quadraginta dies et
totidem noctes.
Aqua operuit universam terram, ita ut superaret
quindecim cubitis altissimos montes.
Omnia
absumpta sunt diluvio; arca autem sublevata aquis fluitabat in alto.
Deus immisit ventum vehementem, et sensim aquae imminutae sunt.
Tandem mense undecimo postquam diluvium coeperat, Noemus aperuit fenestram
arcae, et emisit corvum, qui non est reversus.
Deinde emisit columbam. Quum ea non invenisset locum ubi poneret pedem, reversa
est ad Noëmum, qui extendit manum, et intulit eam in
arcam.
Columba rursum emissa attulit in ore suo ramum olivae virentis,
quo finis diluvii significabatur.
Noëmus egressus est ex arca, postquam ibi inclusus fuerat per annum totum
ipse et familia ejus: eduxit secum aves ceteraque animantia.
Tum erexit altare, et obtulit sacrificium Domino. Deus dixit
illi: non delebo deinceps genus hominum: ponam arcum meum in nubibus, et erit
signum foederis quod facio vobiscum.
Quum obduxero nubes caelo, arcus meus apparebit, et recordabor foederis mei,
nec unquam diluvium erit ad perdendum orbem terrarum.
Omnes gentes propagatae
sunt a filiis Noëmi. Semus incoluit Asiam; Chamus, Africam; Japhetus, Europam.
Poena diluvii non deterruit homines a vitiis, sed brevi facti
sunt pejores quam prius.
Obliti sunt Dei creatoris; adorabant solem et lunam; non verebantur parentes;
dicebant mendacium; faciebant fraudem, furtum, homicidium; uno verbo, se
contaminabant omnibus flagitiis.
Quidam tamen sancti viri coluerunt veram
religionem et virtutem: inter quos fuit Abrahamus e
genere Semi.
Deus fecit foedus cum illo his verbis: exi e domo paterna, desere patriam, et pete regionem quam daturus sum posteris tuis: augebo te
prole numerosa; eris pater multarum gentium, ac per te omnes orbis nationes
erunt bonis cumulatae. Adspice caelum; dinumera stellas, si potes; tua
progenies eas aequabit numero.
Abrahamus iam senuerat, et
Sara eius uxor erat sterilis.
Quibus tamen
Deus promisit filium ex eis nasciturum.
Habebis, inquit, filium ex Sara coniuge tua.
Quod audiens Sara risit, nec statim adhibuit fidem promissis Dei, et idcirco reprehensa est a Deo.
Abrahamus autem credidit deo pollicenti.
Et vero, uno post anno, filius natus est Abrahamo, qui
vocavit eum Isaacum.
Postquam Isaacus
adolevit, deus tentans fidem Abrahami, dixit illi: Abrahame, tolle filium tuum
unicum quem amas, et immola eum mihi in monte quem ostendam tibi.
Abrahamus non dubitavit parere Deo iubenti: imposuit ligna
Isaaco; ipse vero portabat ignem et gladium.
Quum iter facerent simul, Isaacus dixit patri: mi pater, ecce ligna; sed ubinam
est hostia immolanda? Cui Abrahamus: Deus, inquit, sibi providebit hostiam,
fili mi.
Ubi pervenerunt ambo in locum designatum,
Abrahamus exstruxit aram, disposuit ligna, alligavit Isaacum super struem
lignorum, deinde arripuit gladium.
Tum angelus clamavit de caelo: Abrahame, contine manum tuam; ne noceas puero.
Iam fides tua mihi perspecta est, quum non peperceris
filio tuo unico; et ego favebo tibi; remunerabo splendide fidem tuam.
Abrahamus respexit, et vidit arietem haerentem
cornibus inter vepres, quem immolavit loco filii.
Postea Abrahamus misit
servum suum Eliezerem ad cognatos suos qui erant in Mesopotamia, ut inde adduceret uxorem filio suo
Isaaco.
Eliezer sumpsit decem camelos domini sui, et profectus
est, portans secum munera magnifica, quibus donaret puellam destinatam Isaaco
et eius parentes.
Ubi pervenit in Mesopotamiam, constitit cum camelis prope
puteum aquae ad vesperum, quo tempore mulieres solebant convenire ad haurientem
aquam.
Eliezer oravit Deum his verbis: Domine, Deus Abrahami, fac ut puella quae
dabit potum mihi petenti, ea sit quam Isaaco destinas.
Ecce statim Rebecca, virgo
eximia pulchritudine, prodiit, gerens urnam humeris; quae descendit ad puteum,
et implevit urnam.
Tunc Eliezer
progressus obviam puellae: da, inquit, potum mihi. Cui Rebecca: bibe, ait,
domine mi; et simul demisit urnam.
Quum ille bibisset, Rebecca obtulit etiam aquam camelis. Hoc indicio cognovit
Eliezer quod scire cupiebat.
Eliezer protulit inaures aureas et armillas, quas dedit Rebeccae. Tum
interrogavit illam cuius esset filia, num in domo patris esset locus ad
commorandum.
Cui Rebecca respondit: ego sum filia Bathuelis: avus meus est
frater Abrahami. Est domi locus ad commorandum
amplissmus; est etiam plurimum foeni et palearum ad usum camelorum.
Quod audiens Eliezer egit gratias Deo, qui tribuisset iter
prosperum sibi.
Rebecca properavit
domum, et narravit matri suae ea quae sibi contigerant.
Labanus, frater Rebeccae, quum audivisset
sororem narrantem, adiit hominem, qui stabat ad fontem cum camelis, et compellans eum: ingredere, inquit, domine mi. Cur stas
foris? Paravi hospitium tibi et locum camelis.
Dein deduxit eum domum, eique cibum apposuit.
Continuo Eliezer exposuit
parentibus Rebeccae causam itineris suscepti, rogavitque ut annuerent
postulationi suae.
Qui
responderunt: ita voluntas Dei fert; nec possumus Deo obsistere. En Rebecca:
proficiscatur tecum, nuptura Isaaco.
Tum Eliezer deprompsit vas aurea et argentea, vestesque
pretiosas, quas dedit Rebeccae; obtulit etiam munera matri eius et fratri, et
inierunt convivium.
Postridie Eliezer surgens mane, dixit
parentibus Rebeccae: Herus meus me exspectat; dimittite me, ut redeam ad illum.
Qui
responderunt: vocemus puellam, et percontemur eius sententiam.
Quum Rebecca venisset, sciscitati sunt an vellet discedere cum homine. Volo,
inquit illa.
Dimiserunt ergo Rebeccam et nutricem illius, precantes ei omnia
prospera.
Isaacus forte tunc
deambulabat rure; vidit camelos venientes. Simul
Rebecca, conspicata virum deambulantem, desiluit e camelo, et interrogavit
Eliezerem: quis est ille vir?
Eliezer respondit: ipse est herus meus. Illa statim operuit
se pallio.
Eliezer narravit Isaaco omnia quae fecerat.
Isaacus introduxit Rebeccam in
tabernaculum matris suae, et lenitus est dolor quem
capiebat ex morte matris.
Rebecca edidit uno partu duos filios, Esaüm et Iacobum. Qui prior editus est pilosus
erat, alter vero lenis. Ille fuit venator strenuus, hic autem placidus et simplex moribus.
Quadam die, quum Iacobus sibi paravisset pulmentum ex lentibus, venit Esaüs
fessis de via, et dixit fratri: da mihi hoc pulmentum;
nam redeo rure exanimatus lassitudine.
Cui Iacobus:
dabo, si concedas mihi ius primogeniti.
Faciam libenter, inquit Esaüs. Iura ergo, ait Iacobus.
Esaüs iuravit et vendidit ius suum.
Isaacus, qui
delectabatur venatione, amabat Esaüm; Iacobus vero erat carior Rebeccae.
Quum Isaacus iam senuisset, et factus esset caecus, vocavit Esaüm: sumito,
inquit pharetram, arcum et sagittas; affer mihi et para de venatione pulmentum,
ut comedam et apprecer tibi fausta omnia, antequam moriar.
Esaüs itaque profectus est venatum.
Rebecca audierat Isaacum loquentem; vocavit Iacobum, et: afferto, inquit,
mihi duos haedos opimos; conficiam pulmentum, quo pater tuus valde delectatur. Appones ei cibum, et
bene precabitur tibi.
Iacobus respondit: ego non ausim id facere, mater. Esaüs est pilosus, ego sum
lenis; si pater me attrectaverit, succensebit mihi. Ita indignatio patris et damnum
mihi evenient pro eius benevolentia.
Rebecca
institit: ne timeas, inquit, fili mi. Si quid adversi
inde sequatur, id totum sumo mihi. Tu vero ne dubites
facere quod iussus es.
Itaque Iacobus abiit, et attulit matri duos haedos. Illa paravit seni cibum
quem noverat suavem esse palato eius.
Deinde induit Iacobum vestibus fratris; aptavit pellem haedi
manibus eius et collo.
Tum: adi, inquit, patrem tuum, et offer illi escam quam appetit.
Iacobus attulit
patri suo escam paratam a matre.
Cui Isaacus dixit: quisnam es tu? Iacobus respondit: ego sum
Esaüs primogenitus tuus; feci quod iussisti, pater; surge, et comede de venatione
mea.
Quomodo, ait Isaacus, potuisti invenire tam cito? Inveni, pater; Deus ita
voluit.
Isaacus rursum: Tune es Esaüs
primogenitus meus? Accede propius ut attrectem te.
Ille accessit ad patrem, qui dixit: vox quidem est
Iacobi, sed manus sunt Esaï.
Isaacus, amplexatus Iacobum, anteposuit eum
fratri, et tribuit illi omnia bona primogeniti.
Non multo
post Esaüs rediit a venatione, et ipse obtulit patri pulmentum quod paraverat.
Cui Isaacus mirans dixit: quis est ergo ille qui modo
attulit mihi cibum, et cui apprecatus sum omnia fausta, tanquam primogenito?
Quod audiens Esaüs edidit magnum
clamorem, et implevit domum lamentis.
Esaüs ardens ira
minabatur mortem Iacobo.
Quare Rebecca mater, timens dilecto filio suo: fuge, inquit, fili mi; abi ad
Labanum avunculum tuum, et commorare apud eum donec
ira fratris tui defervescat.
Iacobus, dimissus a patre et matre, profectus est in
Mesopotamiam.
Iter faciens pervenit ad quemdam locum, ubi fessus de via pernoctavit;
supposuit lapidem capiti suo et obdormivit.
Iacobus vidit in somnis scalam, quae innixa
terrae pertinebat ad caelum, atque Angelos Dei
adscendentes et descendentes. Audivit Dominum dicentem sibi: Ego sum Deus
patris tui; dabo tibi et posteris tuis terram cui
incubas: noli timere; ego favebo tibi; ero custos tuus quocumque perrexeris, et
reducam te in patriam, ac per te omnes orbis nationes erunt bonis cumulatae.
Iacobus expergefactus adoravit Dominum.
Iacobus iter persecutus
pervenit in Mesopotamiam; vidit tres pecorum greges propter puteum cubantes.
Nam ex eo puteo greges solebant
adaquari. Os putei claudebatur ingenti lapide.
Iacobus accessit illuc, et dixit pastoribus: fratres,
unde estis? Qui responderunt: ex urbe Haran.
Quos interrogavit iterum: nostisne Labanum? Dixerunt: novimus. ‚ Valetne? ‚
Valet, inquiunt , ecce Rachel filia eius venit cum
grege suo.
Dum Iacobus loqueretur cum pastoribus, Rachel, filia Labani, venit cum
pecore paterno: nam ipsa pascebat gregem.
Confestim Iacobus
videns cognatam suam, amovit lapidem ab ore putei. Ego sum, inquit, filius Rebeccae; et
osculatus est eam.
Rachel
festinans id nuntiavit patri suo, qui agnovit filium
sororis suae, deditque ei Rachelem in matrimonium.
Iacobus diu
commoratus est apud Labanum. Interea mire auxit rem suam, et
factus est dives.
Longo post tempore admonitus a Deo, rediit in patriam suam.
Extimescebat iram fratris sui: ut placaret animum
eius, praemisit ad eum nuntios, qui offerent ei munera.
Esaüs mitigatus occurrit obviam Jacobo advenienti; insiliit in collum eius,
flensque osculatus est eum, nec quidquam illi nocuit.
Iacobus habuit duodecim filios,
inter quos erat Iosephus: hunc pater amabat prae ceteris, quia senex genuerat
eum. Dederat illi togam textam e filis varii coloris.
Quam ob causam Iosephus erat invisus suis fratribus,
praesertim postquam narravisset eis duplex somnium, quo futura eius magnitudo
portendebatur.
Oderant
illum tantopere, ut non possent cum eo amice loqui.
Haec porro erant Iosephi somnia: ligabamus,
inquit, simul manipulos in agro. Ecce manipulus meus surgebat et stabat rectus; vestri autem manipuli circumstantes
venerabantur meum.
Postea vidi in somnis solem, lunam et undecim stellas
adorantes me.
Cui fratres
responderunt: quorsum spectant ista somnia? Num tu eris rex noster? Num
subiiciemur ditioni tuae? Fratres igitur
invidebant ei; at pater rem tacitus considerabat.
Quadam die, quum fratres Iosephi pascerent
greges procul, ipse remanserat domi. Iacobus misit eum ad
fratres, ut videret quomodo se haberent.
Qui videntes Iosephum venientem, consilium ceperunt illius
occidendi. Ecce, inquiebant, somniator venit. Occidamus illum et
proiiciamus in puteum; dicemus patri: fera devoravit Iosephum. Tunc apparebit
quid sua illi prosint somnia.
Ruben, qui erat
natu maximus, deterrebat fratres a tanto scelere.
Nolite, inquiebat, interficere puerum; est enim frater
noster; demittite eum potius in hanc foveam.
Habebat in animo liberare Iosephum ex eorum manibus, et illum extrahere e
fovea, atque ad patrem reducere.
Reipsa his verbis
deducti sunt ad mitius consilium.
Ubi Iosephus pervenit ad fratres suos,
detraxerunt ei togam qua indutus erat, et detruserunt
eum in foveam.
Deinde quum
consedissent ad sumendum cibum, conspexerunt
mercatores qui petebant Aegyptum cum camelis portantibus varia aromata.
Venit illis in mentem Iosephum vendere illis mercatoribus.
Qui emerunt Iosephum viginti nummis argenteis, eumque duxerunt in Aegyptum.
Tunc fratres Josephi tinxerunt togam eius in
sanguine haedi quem occiderant, et miserunt eam ad
patrem cum his verbis: invenimus hanc togam; vide an toga filii tui sit.
Quam quum agnovisset, pater exclamavit: toga filii mei est; fera pessima
devoravit Iosephum. Deinde scidit
vestem, et induit cilicium.
Omnes liberi eius convenerunt ut lenirent dolorem patris.
Sed Iacobus noluit accipere consolationem, dixitque: ego descendam moerens
cum filio meo in sepulcrum.
Putiphar
Aegyptius emit Iosephum a mercatoribus.
Deus autem favit Putiphari causa Iosephi: omnia ei prospere succedebant.
Quam ob rem Iosephus benigne habitus est ab hero, qui
praefecit eum domui suae.
Iosephus ergo administrabat rem
familiarem Putipharis: omnia fiebant ad nutum eius, nec
Putiphar ullius negotii curam gerebat.
Iosephus erat insigni et
pulchra facie: uxor Putipharis eum pelliciebat ad flagitium.
Iosephus autem nolebat assentiri improbae mulieri.
Quadam die mulier apprehendit oram pallii eius; at Iosephus reliquit pallium in
manibus eius, et fugit.
Mulier irata inclamavit servos, et Iosephum accusavit apud virum, qui,
nimium credulus, coniecit Iosephum in carcerem.
Erant in eodem carcere duo ministri regis Pharaonis: alter praeerat pincernis, alter pistoribus.
Utrique obvenit divinitus somnium eadem nocte.
Ad quos quum venisset Iosephus mane, et
animadvertisset eos tristiores solito, interrogavit quaenam esset moestitiae
causa.
Qui responderunt: obvenit nobis somnium, nec quisquam
est qui illud nobis interpretetur.
Nonne, inquit Iosephus, Dei solius est praenoscere res
futuras? Narrate mihi somnia vestra.
Tum prior sic exposuit Iosepho somnium suum:
vidi in quiete vitem in qua erant tres palmites; ea paulatim protulit gemmas;
deinde flores eruperunt, ac denique uvae maturescebant.
Ego exprimebam uvas in scyphum Pharaonis, eique porrigebam.
Esto bono animo, inquit Iosephus; post tres dies Pharao te
restituet in gradum pristinum; te rogo ut memineris mei.
Alter quoque
narravit somnium suum Iosepho: gestabam in capite tria canistra in quibus erant
cibi quos pistores solent conficere.
Ecce autem aves circumvolitabant, et cibos illos comedebant. Cui Iosephus: haec est interpretatio istius somnii: tria canistra sunt tres
dies, quibus elapsis, Pharao te feriet securi, et affiget ad palum, ubi aves
pascentur carne tua.
Die tertio, qui dies natalis Pharaonis erat,
splendidum convivium parandum fuit.
Tunc rex meminit ministrorum suorum, qui erant in
carcere.
Restituit praefecto pincernarum munus suum; alterum vero
securi percussum suspendit ad palum. Ita res
somnium comprobavit.
Tamen praefectus pincernarum oblitus est Iosephi, nec
illius in se meriti recordatus est.
Post biennium rex ipse
habuit somnium.
Videbatur sibi adstare Nilo flumini; et ecce
emergebant de flumine septem vaccae pingues, quae pascebantur in palude.
Deinde septem aliae vaccae macilentae exierunt ex eodem
flumine, quae devorarunt priores.
Pharao experrectus rursum dormivit, et alterum habuit
somnium. Septem spicae plenae enascebantur in uno culmo, aliaeque totidem
exiles succrescebant, espicas plenas consumebant.
Ubi illuxit, Pharao perturbatus convocavit
omnes coniectores Aegypti, et narravit illis somnium;
at nemo poterat illud interpretari.
Tum praefectus pincernarum dixit regi: confiteor
peccatum meum; quum ego et praefectus pistorum essemus in carcere, uterque
somniavimus eadem nocte.
Erat ibi puer hebraeus, qui nobis sapienter interpretatus est
somnia; res enim interpretationem comprobavit.
Rex arcessivit
Iosephum, eique narravit utrumque somnium. Tum Iosephus Pharaoni: duplex,
inquit, somnium unam atque eamdem rem significat.
Septem vaccae pingues et septem spicae plenae sunt septem anni ubertatis mox
venturae; septem vero vaccae macilentae et septem spicae exiles sunt totidem
anni famis, quae ubertatem secutura est.
Itaque, Rex, praefice toti Aegypto virum sapientem et industrium, qui partem
frugum recondat in horreis publicis, servetque diligenter in subsidium famis
secuturae.
Regi placuit consilium; quare dixit Iosepho:
num quis est in Aegypto sapientior? Nemo
certe fungetur melius illo munere. En tibi trado curam regni mei.
Tum detraxit e manu sua annulum, et Iosephi digito inseruit;
induit illum veste byssina, collo torquem aureum circumdedit, eumque in curru suo
secundum collocavit.
Iosephus erat triginta
annos natu, quum summam potestatem a rege accepit.
Iosephus perlustravit omnes Aegypti regiones,
et per septem annos ubertatis congessit maximam
frumenti copiam.
Secuta est inopia septem annorum, et in orbe universo
fames ingravescebat.
Tunc Aegyptii, quos premebat egestas, adierunt regem, postulantes cibum.
Quos Pharao remittebat ad Iosephum. Hic autem aperuit
horrea, et Aegyptiis frumenta vendidit.
Ex aliis quoque regionibus
conveniebatur in Aegyptum ad emendam annonam.
Eadem necessitate compulsus Iacobus misit illuc filios suos.
Itaque profecti sunt fratres Iosephi; sed pater retinuit domi
natu minimum, qui vocabatur Beniaminus.
Timebat enim ne quid mali ei accideret in itinere.
Beniaminus ex eadem matre natus erat qua Iosephus, ideoque ei
longe carior erat quam ceteri fratres.
Decem fratres, ubi in
conspectum Iosephi venerunt, eum proni venerati sunt.
Agnovit eos Iosephus, nec ipse est cognitus ab eis.
Noluit indicare statim quis esset, sed eos
interrogavit tanquam alienos: unde venistis, et quo consilio?
Qui responderunt: profecti sumus e regione Chanaan ut emamus frumentum.
Non est ita, inquit Iosephus; sed venistis huc animo
hostili: vultis explorare nostras urbes et loca Aegypti parum munita.
At illi:
minime, inquiunt; nihil mali meditamur. Duodecim fratres
sumus; minimus retentus est domi a patre; alius vero non superest.
Illud Iosephum
angebat quod Beniaminus cum ceteris non aderat.
Quare dixit eis: experiar an verum dixeritis; maneat unus ex vobis obses apud me, dum
adducatur huc frater vester minimus. Ceteri, abite cum
frumento.
Tunc coeperunt inter se dicere: merito haec patimur; crudeles fuimus in fratrem
nostrum; nunc poenam huius sceleris luimus.
Putabant
haec verba non intellegi a Iosepho, quia per
interpretem cum eis loquebatur.
Iosephus iussit fratrum saccos impleri tritico, et pecuniam quam attulerant
reponi in ore saccorum; addidit insuper cibaria in viam.
Deinde dimisit eos, praeter Simeonem, quem retinuit obsidem.
Itaque profecti sunt fratres Iosephi; et quum venissent ad
patrem, narraverunt ei omnia quae sibi acciderant.
Quum aperuissent saccos,
ut effunderent frumenta, mirantes repererunt pecuniam.
Iacobus, ut audivit Beniaminum arcessi a
praefecto Aegypti, cum gemitu questus est.
Orbum me liberis fecistis: Iosephus mortuus est;
Simeon retentus est in Aegypto; Beniaminum vultis abducere.
Haec omnia
mala in me recidunt; non dimittam Beniaminum; nam si
quid ei adversi acciderit in via, non potero ei superstes vivere; sed dolore
oppressus moriar.
Postquam consumpti sunt cibi quos attulerant,
Iacobus dixit filiis suis: proficiscimini iterum in
Aegyptum, ut ematis cibos.
Qui
responderunt: non possumus adire praefectum Aegypti sine Beniamino; ipse enim
iussit illum ad se adduci.
Cur, inquit pater, mentionem fecistis de fratre vestro minimo?
Ipse, inquiunt, nos interrogavit an pater viveret, an alium fratrem haberemus. Respondimus ad ea quae sciscitabatur; non potuimus praescire eum
dicturum esse: adducite huc fratrem vestrum.
Tunc Iudas, unus
e filiis Iacobi, dixit patri: committe mihi puerum; ego illum recipio in fidem
meam; ego servabo, ego reducam illum ad te; nisi
fecero, huius rei culpa in me residebit. Si voluisses
eum statim dimittere, jam secundo huc rediissemus. Tandem victus pater annuit:
quoniam necesse est, inquit, proficiscatur Beniaminus vobiscum. Deferte viro
munera et duplum pretium, ne forte errore factum sit
ut vobis redderetur prior pecunia.
Nuntiatum est
Iosepho eosdem viros advenisse, et cum eis parvulum fratrem.
Iussit
Iosephus eos introduci domum, et lautum parari convivium.
Illi porro metuebant ne arguerentur de pecunia quam in
saccis repererant; quare purgaverunt se apud dispensatorem Iosephi.
Iam semel, inquiunt, huc venimus; reversi domum, invenimus
pretium frumenti in saccis. Nescimus quonam casu id factum fuerit; sed
eamdem pecuniam reportavimus.
Quibus dispensator ait: bono animo estote. Deinde adduxit ad illos Simeonem, qui
retentus fuerat.
Deinde Iosephus
ingressus est in conclave; ubi sui eum fratres
exspectabant, qui eum venerati sunt offerentes munera.
Iosephus eos clementer salutavit, interrogavitque: salvusne est senex ille quem
vos patrem habetis? Vivitne adhuc?
Qui responderunt: salvus est pater noster; adhuc vivit.
Iosephus autem, conjectis in Beniaminum oculis, dixit: iste est frater vester
minimus, qui domi remanserat apud patrem? Et
rursus: Deus sit tibi propitius, fili mi; et abiit festinans, quia commotus
erat animo, et lacrimae erumpebant.
64. Joseph fait mettre sa coupe d'argent dans le sac de Benjamin.
Iosephus, lota
facie, regressus continuit se, et iussit apponi cibos. Tum
distribuit escam unicuique fratrum suorum; sed pars Beniamini erat quintuplo
major quam ceterorum. Peracto convivio, Iosephus dat
negotium dispensatori ut saccos eorum impleat frumento, pecuniam simul reponat,
et insuper scyphum suum argenteum in sacco Beniamini recondat.
Ille fecit diligenter quod iussus fuerat.
Fratres Iosephi
sese in viam dederant, necdum procul ab urbe aberant.
Tunc Iosephus vocavit dispensatorem domus suae, eique dixit:
persequere viros, et quum eos assecutus fueris, illis dicito: quare injuriam
pro beneficio rependistis?
Subripuistis scyphum argenteum quo dominus meus utitur; improbe fecistis.
Dispensator mandata Iosephi perfecit: ad eos confestim
advolavit; furtum exprobavit, rei indignitatem exposuit.
Fratres Iosephi responderunt dispensatori: istud sceleris longe a nobis
alienum est; nos, ut tute scis, retulimus bona fide pecuniam repertam in
saccis; tantum abest ut furati simus scyphum domini tui. Apud quem furtum deprehensum
fuerit, is morte mulctetur.
Continuo deponunt saccos et aperiunt; quos ille scrutatus
invenit scyphum in sacco Beniamini.
Tunc fratres
Iosephi moerore oppressi revertuntur in urbem.
Adducti ad Iosephum,
sese abiecerunt ad pedes illius.
Quibus ille: quomodo, inquit, potuistis hoc scelus admittere?
Iudas respondit: fateor, res est manifesta; nullam
possumus excusationem affere, nec audemus petere veniam aut sperare; nos omnes
erimus servi tui.
Nequaquam, ait Iosephus; sed ille apud quem inventus est
scyphus erit mihi servus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Tunc Iudas accedens propius ad Iosephum: te oro, inquit, Domine mi, ut bona
cum venia me audias. Pater unice diligit puerum; nolebat
primo eum dimittere; non potui id ab eo impetrare, nisi postquam spopondi eum
tutum ab omni periculo fore. Si redierimus ad
patrem sine puero, ille moerore confectus morietur.
Te oro atque obsecro ut sinas puerum abire, meque pro eo
addicas in servitutem; ego poenam, qua dignus est, mihi sumo et exsolvam.
Interea Iosephus
continere se vix poterat; quare iussit Aegyptios adstantes recedere.
Tum flens dixit magna voce: ego sum Iosephus; vivitne adhuc pater meus?
Non poterant respondere fratres eius nimio timore perturbati.
Quibus ille amice: accedite, inquit, ad me: ego sum
Iosephus, frater vester, quem vendidistis mercatoribus euntibus in Aegyptum;
nolite timere: Dei providentia id factum est ut ego saluti vestrae consulerem.
Iosephus haec locutus fratrem suum Beniaminum
complexus est, eumque lacrimis conspersit.
Deinde ceteros quoque fratres collacrimans osculatus est. Tum demum illi cum eo fidenter locuti sunt.
Quibus Iosephus: ite, inquit, properate ad patrem meum, eique nuntiate filium
suum vivere, et apud Pharaonem plurimum posse;
persuadete illi ut in Aegyptum cum omni familia commigret.
Fama de adventu fratrum Iosephi ad aures regis pervenit; qui dedit eis munera perferenda ad patrem
cum his mandatis: adducite huc patrem vestrum et omnem eius familiam, nec
multum curate supellectilem vestram, quia omnia quae opus erunt vobis
praebiturus sum, et omnes opes Aegypti vestrae erunt.
Misit quoque currus ad vehendum senem, et parvulos et
mulieres.
Fratres Iosephi festinantes reversi sunt ad
patrem suum, eique nuntiaverunt Iosephum vivere, et
principem esse totius Aegypti.
Ad quem nuntium Iacobus, quasi e gravi somno excitatus, obstupuit, nec primum filiis rem narrantibus fidem adhibebat. Sed,
postquam vidit plaustra et dona sibi a Iosepho missa,
recepit animum; et: mihi satis est, inquit, si vivit adhuc Iosephus meus; ibo,
et videbo eum antequam moriar.
Iacobus profectus cum filiis et nepotibus pervenit in Aegyptum, et praemisit Iudam ad
Iosephum ut eum faceret certiorem de adventu suo.
Confestim Iosephus processit obviam patri: quem ut vidit, in collum ejus
insiliit, et flens flentem complexus est.
Tum Iacobus: satis diu vixi, inquit; nunc aequo animo moriar, quoniam conspectu
tuo frui mihi licuit, et te mihi superstitem relinquo.
Iosephus adiit Pharaonem, eique nuntiavit
patrem suum advenisse; constituit etiam quinque e fratribus suis
coram rege.
Qui eos
interrogavit quidnam operis haberent; illi responderunt se esse pastores.
Tum rex dixit Iosepho: Aegyptus in potestate tua est;
cura ut pater et fratres tui in optimo loco habitent; et, si qui sint inter eos
gnavi et industrii, trade eis curam pecorum meorum.
Iosephus adduxit
quoque patrem suum ad Pharaonem, qui, salutatus a
Iacobo, percontatus est ab eo qua esset aetate.
Iacobus respondit regi: vixi centum et triginta annos, nec adeptus sum senectutem beatam avorum
meorum. Tum, bene precatus regi, discessit ab eo.
Iosephus autem patrem et fratres suos collocavit in
optima parte Aegypti, eisque omnium rerum abundantiam suppeditavit.
Iacobus vixit septem et
decem annos postquam commigrasset in Aegyptum.
Ubi sensit mortem sibi imminere, arcessito Iosepho dixit: si me amas, iura te id facturum esse quod a te petam, scilicet ut ne me
sepelias in Aegypto, sed corpus meum transferas ex hac regione, et condas in
sepulcro maiorum meorum.
Iosephus autem: faciam, inquit, quod iubes, pater.
Iura ergo mihi, ait Iacobus, te certo id facturum
esse.
Iosephus iuravit in verba patris.
Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos
Manassem et Ephraïmum; posuit Manassem, qui natu maior
erat, ad dextram senis, Ephraïmum vero minorem ad sinistram eius.
At Iacobus decussans manus dextram imposuit Ephraïmo, sinistram autem Manassi,
et utrique simul bene precatus est.
Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare.
At pater
restitit, dixitque Iosepho: scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et
illum minorem; id prudens feci.
Ita Iacobus Ephraïmum
Manassi anteposuit.
Ut vidit Iosephus exstinctum patrem, ruit
super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum
diu.
Deinde praecepit medici ut condirent corpus; et ipse
cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan.
Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt
corpus in spelunca ubi iacebant Abrahamus et Isaacus; reversique sunt in
Aegyptum.
Post mortem patris,
timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam quam acceperat; miserunt
igitur ad illum rogantes nomine patris ut eam oblivisceretur, sibique
condonaret.
Quibus Iosephus respondit: non est quod timeatis. Vos
quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos
alam et familias vestras. Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est.
Iosephus vixit annos centum et decem; quumque esset morti proximus, convocavit fratres
suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse.
Ego, inquit, iam morior; Deus vos non deseret, sed
erit vobis praesidio, et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem quam
patribus nostris promisit. Oro vos atque obtestor ut illuc
ossa mea deportetis.
Deinde placide obiit. Corpus eius conditum est, et in feretro positum.
Interea posteri Iacobi, seu Hebraei, numero aucti sunt mirum in modum, et
eorum multitudo crescens in dies metum incutiebat Aegyptiis.
Rex novus solio potitus est, qui Iosephum non viderat, nec merita eius
recordabatur.
Is igitur, ut Hebraeos opprimeret, primum
duris illos laboribus conficiebat; deinde edixit etiam ut parvuli eorum recens
nati in flumen proiicerentur.
|