1 - ROMANI IMPERII EXORDIUM
Proca,
rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori, qui natu
major erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit, et ut eum
sobole privaret, Rheam Sylviam ejus filiam Vestae sacerdotem fecit, quae tamen
Romulum et Remum uno partu edidit. Quo cognito, Amulius ipsam in vincula
conjecit, parvulos alveo impositos abjecit in Tiberim, qui tunc forte super
ripas erat effusus; sed, relabente flumine, eos aqua in sicco reliquit. Vastae
tum in eis locis solitudines erant. Lupa, ut fama traditum est, ad vagitum
accurrit, infantes lingua lambit, ubera eorum ori admovit, matremque se gessit.
Cum lupa saepius ad parvulos veluti ad
catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, rem animadvertit, eos tulit in
casam et Accae Laurentiae conjugi dedit educandos. Qui adulti inter pastores primo
ludicris certaminibus vires auxere, deinde, venando saltus peragrare coeperunt,
tum latrones a rapina pecorum arcere. Quare
eis insidiati sunt latrones, a quibus Remus captus est. Romulus autem vi se
defendit. Tunc Faustulus necessitate compulsus indicavit Romulo quis esset ejus
avus, quae mater. Romulus statim, armatis pastoribus Albam properavit.
Interea Remum latrones ad
Amulium regem perduxerunt, eum accusantes, quasi Numitoris greges infestare
solitus esset; Remus itaque a rege Numitori ad supplicium traditus est: at
Numitor, considerato adolescentis vultu, haud procul erat quin nepotem
agnosceret. Nam Remus oris lineamentis erat matri simillimus, aetasque tempori
expositionis congruebat. Dum ea res animum Numitoris anxium teneret, repente
Romulus supervenit, fratrem liberavit, et Amulio interfecto, avum Numitorem in
regnum restituit.
Deinde Romulus et Remus
urbem in eisdem locis ubi expositi educatique fuerant condiderunt; sed orta est
inter eos contentio uter nomen novae urbi daret, eamque regeret; adhibuere
auspicia. Remus prior sex vultures, Romulus postea, sed duodecim, vidit. Sic
Romulus augurio victor Romam vocavit; et ut eam prius legibus quam moenibus
muniret, edixit ne quis vallum transiliret. Quod Remus irridens transilivit;
eum iratus Romulus interfecit, his increpans verbis: "Sic deinceps malo
afficietur quicumque transiliet moenia mea." Ita solus potitus est imperio
Romulus.
|