3 - SECUNDUM
BELLUM PUNICUM
1 - QUINTUS FABIUS MAXIMUS
Annibal, Amilcaris
filius, novem annos natus, a patre aris admotus, odium in Romanos perenne
juravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum bellum Punicum. Nam, Hamilcare mortuo, Annibal causam belli quaerens,
Saguntum, urbem Romanis foederatam, evertit. Quapropter Roma missi sunt
Carthaginem legati, qui populi Romani querimonias deferrent, et Annibalem mali
auctorem sibi dedi postularent. Tergiversantibus Poenis, Quintus Fabius
legationis princeps, sinu ex toga facto: "Hic ego, inquit, porto bellum
pacemque; utrum placet, sumite." Poenis bellum succlamantibus, Fabius,
excussa toga, bellum dare se dixit. Poeni accipere se responderunt, et quo
acciperent animo, eodem se gesturos.
Annibal,
superatis Pyrenaei et Alpium jugis, in Italiam venit. Publium Scipionem apud
Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum profligavit. Adversus hostem toties victorem missus, Quintus Fabius
dictator, Annibalis impetum mora fregit; namque pristinis edoctus cladibus,
belli rationem mutavit. Per loca alta exercitum ducebat, neque ullo loco fortunae
se committebat: castris, nisi quantum necessitas cogeret, tenebatur miles. Dux
neque occasioni rei bene cogeret gerendae deerat, si qua ab hoste daretur,
neque ullam ipse hosti dabat.Frumentatum exeunti Annibali opportunus aderat,
agmen carpens, palentes excipiens. Ita ex levibus proeliis superior discessit,
militemque coepit minus jam aut virtutis suae aut fortunae poenitere.
His
artibus Annibalem Fabius in agro Falerno incluserat; sed ille callidus sine
ullo exercitus detrimento se expedivit. Nempe arida sarmenta boum cornibus
alligavit, eaque principio noctis incendit: metus flammae relucentis ex capite
boves velut stimulatos furore agebat. Hi ergo accensis cornibus per montes, per
silvas huc illuc discurrebant. Romani, qui ad speculandum concurrerant,
miraculo attoniti constiterunt: ipse Fabius insidias esse ratus, militem extra
vallum egredi vetuit. Interea Annibal ex angustiis evasit. Dein Annibal, ut
Fabio apud suos crearet invidiam, agrum ejus, omnibus circa vastatis, intactum
reliquit; at Fabius omnem ab se suspicionem propulsavit: nam eumdem agrum
vendidit, ejusque pretio captivos Romanos redemit.
Haud
grata tamen erat Romanis Fabii cunctatio; eumque pro cauto timidum, pro
considerato segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius magister equitum
dictatorem criminando illum in ducendo bello tempus terere, quo diutius in
magistratu esset, solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His
sermonibus accensa plebs dictarori magistrum equitum imperio aequavit. Quam
injuriam aequo animo tulit Fabius, exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum
postea Minucius temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit
Fabius. Cujus subito adventu compressus Annibal receptui cecinit, palam
confessus abs se Minucium, a Fabio se victum esse. Eum quoque ex acie redeuntem
dixisse ferunt: "Nubes ista quae sedere in jugis montium solebat, tandem cum
procella imbrem dedit." Minucius periculo liberatus Fabium, cui salutem
debebat, patrem appellavit, eique deinceps parere non abnuit.
Postea Annibal Tarento
per proditionem potitus est. In eam rem tredecim fere juvenes nobiles Tarentini
conspiraverant. Hi nocte per speciem venandi urbe egressi ad Annibalem, qui haud procul
castra habebat, venerunt. Eos laudavit Annibal, monuitque ut redeuntes
pascentia Carthaginiensium pecora ad urbem agerent, et praedam veluti ex hoste
factam praefecto et custodibus portarum donarent. Id iterum saepiusque ab eis
factum, eoque consuetudinis adducta res est, ut quocumque noctis tempore
dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc
Annibal eos nocte media cum decem millibus hominum delectis secutus est. Ubi portae
appropinquarunt, nota juvenum vox vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum
vasti corporis. Vigil incautus, dum belluae magnitudinem miratur, venabulo
occisus est. Ingressi Poeni ceteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Annibal cum
suo agmine ingreditur. Romani passim trucidantur. Livius Salinator Romanorum
praefectus, cum eis, qui caedi superfuerant, in arcem confugit.
Profectus igitur Fabius
ad recipiendum Tarentum, urbem obsidione cinxit. Romanos plurimum adjuvit res levis
momenti. Praefectus praesidii Tarentini deperiebat amore mulierculae cujus
frater in exercitu Fabii erat. Miles, jubente Fabio, pro perfugi Tarentum
transiit, ac per sororem praefecto conciliatus, eum ad tradendam urbem
perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri quam praefectus
custodiebat. Eo adjuvante, Romani muros inscenderunt. Inde proxima porta refracta Fabius
cum exercitu intravit. Annibal, auditi Tarenti oppugnatione, ad opem ferendam festinavit;
cumque ei esset nunciatum urbem captam esse. "Et Romani, inquit, suum
Annibalem habent: eadem qua ceperamus, arte Tarentum amisimus." Cum postea
Livius Salinator coram Fabio gloriaretur quod arcem Tarentinam retinuisset,
diceretque eum sua opera Tarentum recepisse. "Certe, respondit Fabius,
Tarentum nunquam recepissem nisi tu perdidisses."
Quintus
Fabius jam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in ejus castra veniret,
filius obviam patri progressus est; duodecim lictores pro more anteibant. Equo
vehebatur senex, nec appropinquante consule descendit. Jam ex lictoribus
undecim verecundia paternae majestatis taciti praeterierant. Quod cum consul
animadvertisset, proximum lictorem jussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet.
Pater tum desiliens: "Non ego, fili, inquit, tuum imperium contempsi, sed
experiri volui an scires consulem agere." Ad summam senectutem vixit
Fabius Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est; sed
insita ejus ingenio prudentia, bello quod tum gerebatur, aptissima erat. Nemini
dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit.
|