2 - PAULUS AEMILIUS ET TERENTIUS VARRO
Annibal
in Apuliam pervenerat. Adversus eum Roma
profecti sunt duo consules Paulus Aemilius et Terentius Varro. Paulo solers
Fabii cunctatio magis placebat. Varro autem ferox et temerarius acriora
sequebatur consilia.Ambo apud vicum, qui Cannae appellabatur, castra posuerunt.
lbi insitam Varronis te meritatem fortuna aliquo levium proeliorum successis
aluerat: itaque invito collega aciem instruxit et signum pugnae dedit. Victus
caesusque est Romanus exercitus. Nusquam graviori vulnere afflicta est
respublica. Paulus Aemilius telis obrutus cecidit: quem cum media in pugna oppletum
cruore conspexit quidam tribunus militum: "Cape, inquit, hunc equum, et
fuge, Aemili. Quin tu potius, respondit Paulus, abi, nuncia patribus ut urbem
muniant, ac priusquam hostis victor adveniat, praesidiis firment: tu me patere
in hac militum meorum strage expirare." Alter consul cum paucis equitibus
fugit.
Annibali victori cum
ceteri gratularentur, suaderentque ut quietem ipse sumeret, et fessis militibus
daret, unus ex ejus praefectis Maharbal, minime cessandum ratus, Annibalem
hortabatur ut statim Romam pergeret, die quinto victor in Capitolio epulaturus.
cumque Annibali illud consilium non probaretur, Maharbal adjecit: "Vincere
scis,Annibal, sed victoria uti nescis." Mora hujus diei satis creditur
saluti fuisse urbi et imperio. Postero die, ubi primum illuxit, ad spolia
legenda Poeni insistunt. Jacebant tot Romanorum millia ut missi fuerint
Carthaginem tres modii annulorum, qui ex digitis equitum et senatorum detracti
fuerant. Dein Annibal in Campaniam divertit, cujus deliciis et ipse et
exercitus ardor elanguit.
Numquam tantum pavoris
Romae fuit, quantum ubi acceptae cladis nuncius advenit. Neque tamen ulla pacis mentio
facta est; imo Varroni calamitatis auctori obviam itum est, et gratiae ab
omnibus ordinibus actae, quod de republica non desperasset: qui si
Carthaginiensium dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset. Dum
Annibal Capuae segniter et otiose ageret, Romani interim respirare coeperunt. Arma non erant; detracta sunt templis et porticibus
vetera hostium spolia. Egebat aerarium: opes suas senatus libens in medium
protulit, patrumque exemplum imitati sunt equites. Deerant milites: nomina
dederunt quidam adhuc praetextati, id est, juniores annis septemdecim, qui
satis virium ad ferenda arma habere videbantur: empti sunt publice et armati
servi. Id magis placuit quam captivos, licet minore pretio, redimere.
Cum Annibal redimendi sui
copiam captivis Romanis fecisset, decem ex ipsis Romam ea de re missi sunt; nec
pignus aliud fidei ab eis postulavit Annibal, quam ut jurarent, se, si non
impetrassent, in castra redituros. Eos senatus non censuit redimendos cum id
parva pecunia fieri potuisset, ut militibus Romanis insitum esset aut vincere
aut mori. Unus ex eis legatis e castris egressus, velut aliquid oblitus paulo
post reversus fuerat in castra, deinde comites ante noctem assecutus fuerat. Is ergo, re non
impetrata, domum abiit. Reditu enim in castra se liberatum esse jurejurando
interpretabatur. Quod ubi innotuit,
jussit senatus illum comprehendi, et vinctum duci ad Annibalem. Ea res
Annibalis audaciam maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus
afflictis tam excelso esset animo.
|