3 - MARCUS CLAUDIUS MARCELLUS
Claudius Marcellus
praetor Annibalem vinci posse primus docuit. Cum enim ad Nolam Annibal
accessisset, spe urbis per proditionem recipiendae, Marcellus instructa ante
urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit. Pulsus Annibal exercitum
ad Caslilinum parvam Campaniae urbem duxit. Parvum erat in ea praesidium et
tamen penuria frumenti efficiebat ut nimium hominum esse videretur. Annibal
primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit allicere: deinde cum in
fide Romana perstarent, moliri portas el claustra refringere parat. Tam ex urbe
ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae intus instructae, stragemque
Poenorum faciunt. Pudor Annibalemab incoepto avertit. Italique relicto circa Casilinum
praesidio ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam concessit, partemque
majorem hiemis exercitum in tectis habuit.
Mitescente jam hieme,
Annibal Casilinum rediit, ubi obsidio continuata oppidanos ad ultimum inopiae
adduxerat. Marcellum cupientem obsessis ferre auxilium Vulturnus amnis inflatus
aquis tenebat; at Gracchus, qui cum equitatu Romano Casilino assidebat, farre
ex agris undique convecto complura dolia implevit, deinde nuncium ad
magistratum Casilinum misit, ut exciperet dolia quae amnis deferret. Insequenti nocte dolia
medio missa amne defluxerunt. Aequaliter inter omnes frumentum divisum: id
postero quoque die ac tertio factum est. Re detecta, Annibal, catena per medium
flumen injecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis sparsae, quae aqua
defluente Casilinum deferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu
sociorum necessitas aliquandiu sublevata est.
Postremo
ad id ventum est inopiae, ut Casilinates lora manderent detractasque scutis pelles,
quas fervida molliebant aqua, nec muribus aliove animali abstinuerunt. Quidam
ex his avarus murem captum maluit ducentis denariis vendere, quam eo ipse
vesci, leniendae famis gratia. Utrique venditori nempe et emptori, sors merita
obtigit nam avaro fame consumpto non licuit sui pecuniae frui; emptor vero cibo
comparato vixit. Tandem omne herbarum
radicumque genus infimis aggeribus muri eruerunt; et cum hostes locum
exarassent, Casilinates raporum semen injecerunt. Miratus Annibal exclamavit:
Eone, usque dum ea nascantur, ad Casilinum sessurus sum! Et qui nullam antea
pactionem auribus admiserat, tum demum aequas deditionis conditiones non
repudiavit.
Postea cum Sicilia a
Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus consul creatus Syracusas, urbem
Siciliae nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec eam nisi post
tres annos cepit Marcellus. Item confecisset celerius nisi unus homo ea
tempestate Syracusis fuisset. Is erat Archimedes, mirabilis inventor
machinarum, quibus omnia Romanorum opera brevi disturbabat. Captis Syracusis,
Marcellus eximia hominis prudentia delectatus, utcapiti illius parceretur
edixit. Archimedes, dum in pulvere quasdam formas describeret attentius,
patriam suam captam esse non senserat. Miles praedandi causa a in domum ejus
irrupit, et minantis voce quisnam esset eum interrogavit. Archimedes propter
cupiditatem illud investigandi quod requirebat, non respondit. Qua propter a,
milite obtruncatus est. Ejus mortem aegre tulit Marcellus, sepulturaeque curam
habuit.
Marcellus, recepta
Sicilia, cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi triumphanti Romam inire
liceret. Id non impetravit; sed tantum ut ovans ingrederetur. Pridie injussu
senatus in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem
intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum perlata sunt multa urbis ornamenta,
nobiliaque signa quibus abundabant Syracusae; quae omnia ad aedem Honoris atque
Virtutis contulit; nihil in suis aedibus, nihil in hortis posuit. In sequenti
anno iterum Annibalem missus est. Tumulus erat inter Punica et Romana castra,
quem occupare Marcellus cupiebat; at prius locum ipse explorare voluit. Eo cum
paucis equitibus proficiscitur; sed in insidias delapsus est, et lancea
transfixus occubuit. Annibal inventum Marcelli corpus magnifice sepeliri
jussit.
|