4 - CLAUDIUS NERO ET MARCUS
LIVIUS SALINATOR
Asdrubal frater Annibalis ex Hispania, profectus cum
ingentibus copiis in Italiam trajicere parabat. Actum erat de imperio Romano, si
jungere so Annibali potuisset. Itaque Roma profecti sunt duo consules Claudius
Nero et Livius Salinator; hic in Galliam Cisalpinam, ut Asdrubali ad Alpibus
descendenti occurreret, ille vero in Apuliam, ut Annibali se opponeret. Fuerant
Livio cum Nerone veteres inimicitiae tamen ubi ei collega datus est, injuriae
quamgravissimam acceperat oblitus est; et amicitiam cum eo junxit, ne propter
privatam discordiam respublica male administraretur. Ea gratiae reconciliatione laetus senatus digredientes
in provincias consules prosecutus est. Eiporro id in mente habebant, ut uterque in sua
provincia hostem contineret, neque conjungi aut conferre in unum vires
pateretur.
Inter haec Asdrubal
Italiam ingressus, quatuor equites cum litteris ad Annibalem misit: qui capti
ad Neronem sunt perducti. Consul, cognito Asdrubalis consilio, audendum aliquid
improvisum ratus, cum delectis copiis profectus est nocte, et inscio Annibale,
paene totam Italiam emensus sex dierum spatio ad castra Livii pervenit, amboque
collatis signis Asdrubalem apud Senam vicerunt. Caesa sunt eo proelio
quinquaginta sex hostium millia. lpse Asdrubal, netantae cladi superesset,
concitato equo se in cohortem Romanam immisit, ibique pugnans cecidit. Nero ea
nocte, quae pugnam secuta est, pari celeritate qua venerat, in castra sua
rediit, antequam Annibal eum discessisse sentiret. Caput Asdrubalis, quod servatum cum cura attulerat,
projici ante hostium stationes jussit. Annibal, viso fratris occisi capite, dixisse fertur:
"Agnosco fortunam Carthaginis."
|