5 - PUBLIUS CORNELIUS SCIPIO
AFRICANUS
Publius Cornelius Scipio nondum annos pueritiae
egressus patrem singulari virtute servavit: nam cum is in pugna. apud Ticinum
contra Annibalem commissa graviter vulneratus esset, et in hostium manus jamjam
venturus esset, filius, interjecto corpore, Poenis irruentibus se opposuit, et
patrem periculo liberavit. Quae pietas Scipioni postea Aedilitatem petenti
favorem populi conciliavit; cum obsisterent tribuni plebis negantes rationem
ejus esse habendam, quod nondum ad petendum legitima aetas esset: "Si me,
inquit Scipio, omnes quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo."
Tanto inde
favore ad suffragia itum est, ut tribuni incepto destiterint.
Post
cladem Cannensem, Romani exercitus reliquiae Canusium perfugerant: cumque ibi
tribuni militum quatuor essent, tamen omnium consensu ad Publium Scipionem
admodum adolescentem summa imperii delata est. Tunc Scipioni nunciatum est
nobiles quosdam juvenes de Italia deserenda conspirare. Statim in hospitium
Metelli, qui conspirationis erat princeps, se contulit Scipio; cumque concilium
ibi juvenum de quibus allatum erat, invenisset, stricto super capita
consultantium gladio. "Jurate, inquit, vos neque rempublicam populi Romani
deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros; qui non juraverit, in
se hunc gladium strictum esse sciat." Haud secus pavidi, quam si victorem
Annibalem cernerent, jurant omnes, custodiendosque semetipsos Scipioni tradunt.
Cum
Romani duas clades in Hispania accepissent, duoque ibi summi imperatores
cecidissent, placuit exercitum augeri, eoque proconsulem mitti; nec tamen quem
mitterent satis constabat. Ea de re indicta sunt comitia. Primo populus
exspectabat, ut qui se tanto dignos imperio crederent, nomina profiterentur;
sed nemo audebat illud imperium suscipere. Moesta itaque civitas erat, et prope
consilii inops. Subito Cornelius Scipio quatuor et viginti ferme annos natus,
professus est se petere, et in superiore, unde conspici posset, loco constitit:
in quem omnium ora conversa sunt. Deinde
ad unum omnes Scipionem in Hispania, proconsulem esse jusserunt. At postquam
animorumimpetus resedit, populum Romanum coepit facti poenitere. Aetati Scipionis maxime
diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio, advocata concione, ita magno
elatoque animo disseruit de bello quod gerendum erat, uthomines cura
liberaverit, speque certa impleverit.
Profectus igitur in
Hispaniam Scipio Carthaginem novam, qua die venit, expugnavit. Eo congestae
erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, quibus potitus est. Inter captivos
ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Postquam comperit eam illustri
loco inter Celtiberos natam, principique ejus gentis adolescenti desponsam
fuisse, arcessitis parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis qui ad
eam redimendam satis magnum auri pondus attulerant Scipionem orabant ut id ab
se donum reciperet. Scipio aurum poni ante pedes jussit vocatoque ad se
virginis sponso: "Super dotem, inquit quam accepturus a socero es, haec
tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere jussit.
llle domum reversus, ad referendam Scipioni gratiam, Celtiberos Romanis
conciliavit.
Deinde Scipio Asdrubalem
victum ex Hispania expulit. Castris hostium potitus, omnem praedam militibus
concessit: captivos Hispanos sine pretio domum dimisit. Afros vero vendi
jussit. Erat inter eos puer adultus regii generis forma insigni, quem
percunctatus est Scipio quis et cujas esset, et cur id aetatis in castris
fuisset? Respondit puer: "Numida sum; Massivam populares vocant: orbus a
patre relictus apud avum maternum Numidiae regem educatus sum: cum avunculo
Masinissa, qui nuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam trajeci;
prohibitus propter aetatem a Masinissa ante proelium inii. Eo die quo pugnatum est
cum Romanis, inscio avunculo, clam armisequoque sumpto in aciem exivi: prolapso
equo, captus sum a Romanis." Scipio eum interrogavit velletne ad avunculum
reverti? Id vero cupere se dixit puer, effusis gaudio lacrymis. Tam Scipio eum
annulo aureo et equo ornato donavit, datisque, qui tuto deducerent, equitibus
dimisit.
Cum
Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa
multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio, silentio per
praeconem facto, dixit: Nomen imperatoris, quo me mei milites appellarunt, mihi
maximum est: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile est. Si id
amplissimum judicatis quod regale est, vobis licet existimare regalem in me
esse animum; sed oro vos ut a regis appellatione abstineatis. Sensere etiam
barbari magnitudinem animi, qua Scipio id aspernabatur quod ceteri mortales
admirantur et concupiscunt.
Scipio, recepta Hispania,
cum jam bellum in ipsam Africam transferre meditaretur, conciliandos prius
regum et gentium animos existimavit. Syphacem Maurorum regem primum tentare
statuit. Eum regem totius Africa opulentissimum magno usui sibi fore sperabat.
Itaque legatum cum donis ad eum misit. Syphax amicitiam Romanorum se accipere annuit, sed
fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano voluit. Scipio
igitur in Africam trajecit. Forte incidit ut eo ipso tempore Asdrubal ad eumdem
portum appelleret, Syphacis amicitiam pariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum simul
apud regem est, et eodem lecto Scipio atque Asdrubal accubuerunt. Tanta autem
inerat comitas Scipioni, ut non Syphacem modo sed etiam hostem infensissimum
Asdrubalem sibi conciliaverit. Scipio, foedere icto cum Syphace, in Hispaniam
ad exercitum rediit.
Masinissa quoque
amicitiam cum Scipione jungere jamdudum cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum
principesmisit, ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a
Scipione voluit, remisso tertio, qui Masinissam in locum constitutum adduceret.
Scipio et Masinissa cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat jam ante
Masinissam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed major praesentis
veneratio cepit: erat enim in vultu multa majestas; accedebat promissa
caesaries, habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac
militaris, et florens juventa. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de
filio fratris remisso agit: affirmat se ex eo tempore eam quaesivisse
occasionem, quam tandem oblatam non omiserat; cupere se illi et populo Romano
operam navare. Laetus eum Scipio audivit, atque in societatem recepit.
Scipio
deinde Romam rediit, et ante annos consul factus est. Ei Sicilia provincia
decreta est, permissumque est ut in Africam inde trajiceret. Qui cum vellet ex
fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum complere, nec posset
illos statim armis et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Trecentos
juvenes ex omni Sicilia nobilissimos et ditissimos legit, velut eos ad
oppugnandam Carthaginem secum ducturus, eosque jussit quam celerrime arma et
equos expedire. Edicto imperatoris
paruerunt juvenes, sed longinquum et grave bellum reformidabant. Tunc Scipio
remisit illis istam expeditionem, si arma et equos militibus Romanis vellent
tradere. Laeti conditionem acceperunt juvenes Siculi. Ita Scipio sine publica
impensa suos instruxit ornavitque equites.
Tunc
Scipio ex Sicilia in Africam vento secundo profectus est. Tantus erat militum
ardor, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia.
Celeriter naves e conspectu Siciliae ablatae sunt, conspectaque brevi Africae
littora. Expositis copiis, Scipio in proximis tumulis castra metatus est. lbi
speculatores hostium in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio
affecit, nec de consiliis ac viribus Paenorum percontatus est; sed circa omnes
Romani exercitus manipulos curavit deducendos: dein interrogavit an ea satis
considerassent quae jussi erant speculari; tum, prandio dato, eos incolumes
dimisit. Qua sui fiducia prius animos hostium, quam arma contudit.
Scipioni
in Africam advenienti Masinissa se conjunxit cum parva, equitum turma. Syphax
vero a Romanis ad Poenos defecerat. Asdrubal Poenorum dux Syphaxque se Scipioni
opposuerunt: at Scipio utriusque castra una nocte perrupit et incendit. Syphax
ipse captus est, et vivus ad Scipionem pertractus. Quem cum in castra Romana
adduci nunciatum esset, omnis, velut ad spectaculum triumphi, multitudo effusa
est: praecedebat is vinctus; sequebatur nobilium Numidarum turba. Movebat omnes
fortuna viri, cujus amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivos
Romam misit Scipio: Masinissam, qui egregie rem Romanam adjuverat, aurea corona
donavit.
Haec clades
Carthaginiensibus tantum terroris intulit, ut Annibalem ex Italia ad tuendam
patriam revocaverint: qui frendens gemensque ac vix lacrymis temperans,
mandatis paruit. Respexit saepe Italiae littora, semet accusans quod non
exercitum victorem statim a pugna Cannensi Romam duxisset. Jam Zamam venerat
Annibal (quae urbs quinque dierum iter a Carthagine abest), inde nuncium ad Scipionem
misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Colloquium haud abnuit Scipio.
Dies locusque constituitur. Itaque congressi sunt duo clarissimi suae aetatis
duces. Steterunt aliquandiu mutua admiratione defixi. Cum vero de conditionibus
pacis inter illos non convenisset, ad suos se receperunt renunciantes armis rem
esse dirimendam. Proelium commissum est, victusque Annibal cum quatuor tantum
equitibus fugit.
Carthaginienses
metu perculsi, ad petendam pacem oratores mittunt triginta seniorum principes:
qui ubi in castra Romana venerunt, more adulantium procubuere. Conveniens
oratio tam humili adulationi fuit. Veniam civitati petebant non culpam
purgantes, sed initium culpae in Annibalem transferentes. Victis leges imposuit
Scipio. Legati, cum nullas conditiones recusarent, Romam profecti sunt, ut quae
a Scipione pacta essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur. Ita
pace terra marique parta, Scipio, exercitu in naves imposito, Romam reversus
est. Ad quem advenientem concursus ingens factus est. Effusa non ex urbibus
modo, sed etiam ex agris turba vias obsidebat. Scipio inter gratulantium
plausus triumpho omnium clarissimo urbem est invectus, primusque nomine victae
se gentis est nobilitatus, Africanusque appellatus.
Annibal a Scipione
victus, suisque invisus, ad Antiochum Syriae regem confugit, eumque hostem
Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus erat Scipio Africanus, qui
cum Annibale collocutus, ab eo quaesivit quem fuisse maximum imperatorem
crederet? Respondit Annibal Alexandrum Macedonum regem maximum sibi videri,
quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Interroganti deinde quem
secundum poneret; Pyrrhum, inquit, quod primus castra metari docuit, nemoque
illo elegantius loca cepit, et praesidia disposuit. Sciscitanti demum quem
tertium duceret, semetipsum dixit. Tum ridens Scipio: Quidnam, inquit, igitur
tu diceres, si me vicisses? "Me vero, respondit Annibal, et ante
Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes posuissem." Ita improviso
assentationis genere, Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem
secernebat.
Decreto
adversas Antiochum bello, cum Syria provincia obvenisset Lucio Scipioni, quia
parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus belli hujus gerendi
curam mandari volebat collegae ejus Caio Laelio. Surrexit tunc Scipio Africanus
frater major Lucii Scipionis, et illam familiae ignominiam deprecatus est:
dixit in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium, seque ei legatum
fore promisit; quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii Scipionis
provincia commutatum: itaque frater natu major minori legatus in Asia profectus
est, et tandiu eum consilio operaque adjuvit, donec ei triumphum et cognomen
Asiatici peperisset.
Eodem bello filius
Scipionis Africani captus fuit, et ad Antiochum deductus. Benigne et comiter
adolescentem rex habuit, quamvis ab ejus patre tunc finibus imperii pelleretur.
Cum deinde pacem Antiochus a Romanis peteret, legatus ejus Publium Scipionem
adiit; eique filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem
impetrasset. Cui Scipio respondit: "Abi, nuncia regi me pro tanto munere gratias
agere; sed nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam bello absistere,
nullamque pacis conditionem recusare." Pax non convenit; Antiochus tamen
Scipioni filium remisit, tantique viri majestatem venerari, quam dolorem
ulcisci maluit.
Victo
Antiocho, cum praedae Asiaticae ratio a duobus, Scipionibus reposceretur,
Africanus prolatum a fratre discerpsit librum, quo acceptae et expensae summae
continebantur, indignatus scilicet ea de re dubitari quae sub ipso legato
administrata fuisset, et ad eum modum verba fecit: "Non est quod
quaeratis, patres conscripti, an parvam pecuniam in aerarium retulerim, qui
antea illud Punice auro repleverim, neque mea innocentia potest in dubium
vocari. Cum Africam totam potestati vestrae subjecerim, nihil ex ea praeter
cognomen retuli. Non igitur me punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum
reddiderunt; sed uterque nostrum magis invidia quam pecunia,est onustus."
Tum constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.
Deinde
Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt quasi praeda ex Antiocho
capta, aerarium fraudasset: ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna
hominum frequentia in forum est deductus. Jussus causam dicere, sine ulla
criminis mentione, magnificam orationem de rebus a se gestis habuit. "Hac
die, inquit, Carthaginem vici: eamus in Capitolium, et Diis supplicemus."
E foro statim in Capitolium ascendit. Simul se universa concio ab accusatoribus
avertit, et secuta Scipionem est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum
citabat, cum tribunis mansit. Celebratior
is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et
Carthaginiensibus urbemest ingressus. Inde, ne amplius tribunitiis injuriis
vexaretur, in Literninam villam concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis
desiderio.
Cum Scipio Africanus
Liternii degeret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt.
Scipio eos ad vim faciendam venire ratus, praesidium servorum in tecto
collocavit, aliaque parabat quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi
praedones animadverterunt, abjectis armis, januae appropinquant, nunciantque se
non vitae ejus hostes, sed virtutis admiratores venisse conspectum tanti viri
expetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere. Id postquam audivit
Scipio, fores reserari eosque introduci jussit. Illi postes januae tanquam
religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dexteram apprehenderunt, ac diu
deosculati sunt: deinde positis ante vestibulum donis, laeti quod Scipionem
videre contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio,
moriensque ab uxore petiit ne corpus suum Romam referretur.
|