6 - LUCIUS SCIPIO ASIATICUS
Lucius Scipio frater
Africani infirmo erat corpore; tamen consul, legato fratre, contra Antiochum
missus est. Cum in Asiam advenisset, ad duo ferme millia ab hoste castra
posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec Scipio detrectavit certamen. Cum
autem duae acies in conspectu essent, coorta nebula caliginem dedit, quae nihil
admodum Romanis, eadem plurimum regiis nocuit; nam humor gladios aut pila
Romanorum non hebetabat; arcus vero quibus Antiochi milites utebantur,
fundasque et jaculorum amenta emollierat. Itaque
fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse Antiochus, cum paucis fugiens, in
Lydiam concessit. Tam Asiae urbes victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam
reversus, ingenti gloria triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.
Postea Lucius Scipio
simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae, et quamvis
contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus tamen est et in
carcerem duci coeptus. Tunc Tiberius Gracchus, licet Scipionis inimicus, dixit sibi quidem esse
cum Scipione simultatem, nec se quidquam gratiae quaerendae causa facere; sed
non passurum Lucium Scipionem in carcere atque in vinculis esse, jussitque eum
dimitti. Gratiae ingentes a senatu actae sunt Tiberio Graccho, quod rempublicam
privatis simultatibus potiorem habuisset. Missi deinde quaestores in domum
Scipionis nullum pecuniae regiae vestigium repererunt. Lucio Scipioni collata
est ab amicis propinquisque ea pecunia qua mulctatus fuerat; eam vero Scipio
noluit accipere.
|